BCCCAP00000000000000000000546
DE NOTIONE THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS, n. 25-26 19 habere possint fidem quam sub Ecclesiae magisterio jam suscepe– runt, assensu suspenso in dubium revocandi, donec demonstrationem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint, a. s.» (D 1815) (37). c) Id denique postulat classica denominatio hujus tractationis, nam omnes fere theologi eam denominarunt Theologiam Fundamentalem, uti supra jam innuimus. 26. Sed objicies.-Scientla theologica procedit methodo dogmatica, in quantum auctoritati divinae formaliter innititur. Jamvero Theologia Fundamentalis, seu Apologetica, probare intendit tum factum revela– tionis tum ejus credibilitatem. Ergo Theologia Fundamentalis inniti non potest in ipsa auctoritate divina cujus existentiam et credibilifa– tem probare intendit, quin habeatur circulus vitiosus. Interroganti enim: «Cur dicis hanc veritatem esse revelatam», respondere tenebimur: «quia est revelata». Respondeo. Ipse Christus nos docuit optimam viam ad suam divi– nam missionem probandam, quam Ecclesia, sua auctoritate, nobis pro– posuit. Hamo enim fidelis, antequam investigationem scientificam Theolo– giae Fundamentafü; intendat, positive admisit revelationern, sive ex auctoritate parentum, sive magistri, sive saccrdotis. Nunc autem, horno fidelis, juxta doctrinam Ecclesiae, non potest justam causam objecti– vam habere ut, suspenso judicio, in dubium revocet fidem quam sub Ec– clesiae magisterio jam suscepit, dpnec demonstrationem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverit. In investigatione scientifica Theologiae Fundamentalis hi casus, saltem hypothetice, dari possunt: 1. 0 ) Horno fidelis, fide illustratus, motiva credibilitatis et credenti– tatis investigare intendit; hic horno in sua investigatione, methodice historiam et philosophíam prae manibus tantum habere videtur; de Jacto tamen, ejus investigatio fit sub ductu Dei; hinc horno fidelis suam investigationem scientificam incipit actu supernaturali fidei, quamqu& eodem actu supernaturali claudit. Hoc tamen minirne prohibet quomi– nus novam cognitionem acquirat circa credibilitatem fidei. Si ad certi– tudinem vulgarem de facto revelationis additur certitudo vere scien– tifica, feliciori negotio rea absolvitur. 2. 0 ) Hamo non credens qui, etsi sola ratione naturali Theologiam Fundamentalem investigare incipiat, eam tamem claudit cum actu supernaturali fidei. 3. 0 ) Horno non credens qui, naturali ratione edoctus, in assensum fidei pure scientificum prorurnpit. Jamvero, in primo casu, Theologia Fundamentalis est de facto scientia formaliter theologica et insirnul, si vis, methodice, philosophi– ca et historica. Sic in eodem plano remanet, saltem theoretice, Apolo– geta Christianus ut cum adversariis, qui fldem supernaturalem non admittant, decertare possit. (37) Circa lnterpretationem hujus canonis cfr. HARENT, art. Foi, in DTO, col. 287 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz