BCCCAP00000000000000000000546

D:El INFALLIBILITATE ROM. PONTIFICIS, th. 28, n. 428 429 suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moríbus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua Divinus Re– demptor Ecclesiam suam in definienda doctrina ele jide vel moribus instructam esse voluit; ideoque ejusmodi Romani Pontificis definitio– nes ex sesc, non autem ex consensu Ecclesiae, irreformabiles esse (D 1839). Quatuor igitur conditiones infallibilitatis pontificiae indicantur; lo– cutio enim ex cathedra erit, si Romanus Pontifex: a) universalis Pastoris et Doctoris munere fungatur; b) auctoritatem, in persona beati Petri illi datam, in summo gradu exercere intendat; c) irrevocabilem assensum ab omnibus fidelibus exquirat, et d) aliquid decernat circa doctrinam de fide vel moribus. Adducitur etiam causa infallibilitatis, nempe assistentia divina. Specificatur ambitus, seu extensio, hujus_praerogativae; eousque haec praerogativa se extendit quousque se extendit infallibilitas Ecclesiae, nec plus nec minus. Contra Gallicanos, apposite declaratur vis decisionum romanarum; decisiones enim pondus obtinent definitivum «ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae». Ad hoc ut explicatio plenior evadat, pauca addere sufficiat; expli– cationem nobis praebeat ipse Relator Concilii, Ep. Gasser, nomine De– putationis fidei: dn ista definitione agitur: 1. 0 ) De subjecto infallibilitatis, quale est Romanus Pontifex, utique qua Pontifex, qua persona publica in relatione ad universam Ecclesiam.> «Qua Pontifex», ait Gasser, ut silentium imponat Gallicanis, qui distinguebant ínter sedem et sedentem, hoc est ínter Romanum Ponti– ficem et universam seriem Pontificum; juxta Gallicanos, singuli Ponti– fices possunt esse fallibiles, non vero ipsa series, nam possibilis error unius Pontificis per ejus successores corrigeretur. «Qua persona publica», «omnium (igitur) christianorum Pastoris mu– nei:e fungens». Non igitur ut Episcopus ecclesiae particularis, vel ut Patriarcha Occidentis; uno verbo, non ut persona privata, familiariter loquens de rebus communibus, dum populum exorat in contionibus, dum 1ibros scientificos edit... Tandem his verbis declaratur infallibilis in docendo, non vero in agendo; nihil igitur de impeccabilitate (cf. n. 40-1 in fine et 371, 6.ª). <<2. 0 ) Continetur actus, seu qualitas et conditio actus infal1ibilis pontifl– ciae definitionis ... cum loquitur ex cathedra... et quidem requiritur intentio manifesta definiendi.»

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz