BCCCAP00000000000000000000546
428 DE INFALLIBILITATE ROM. PONTIFICIS, th. 28, n. 426-428 426. Objectioncs.-Objectio l.ª: Si singuli Episcopi sunt fallibiles, fallibiles quo– que erunt sive doceant in Concilio sub Romano Pontífice congregati, sive, sub eadem auctoritate, per orbem dispersi. Hrspondeo: Infallibilitas Episcoporum non provenit ex additione suffragiorum, sed ex divina promissione Christi, qui, juxta alibi dicta, suae Ecclesiae docenti: assistentiam efficacem promisit; Ecclesia vero docens jure omnino identificatur cum consensu omnium Episcoporum sub Romano Pontífice sive in Concilio sive extra Concilium. Objectio 2.": Sed judicium Ecclesiae docentis supponit inquisitionem circa veri– tatem infallibiliter proponendam. Jamvero inquisitio evidenter fallibilis est. Ergo et judicium. ilI,•spondeo: R:::tio fonnalis in pracrugativa iniallibilitatis, iterurn. clic'mus, rcpo– nenda est in assistentia supernaturali, non vero in inquisitione humana fontium. Proinde, talis inquisitio numquam erit conditio sine qua non, etsi semper fieri soleat, immo et debeat juxta regulam elementalis prudentiae; non tamen confundenda est liceitas actus cum ejus validitate. Olljectio 3.ª: Infallibilis decisio ide1r. est ac impositio actus interní. Atqui actus internus imponi nequit ab Ecclesia. Ergo decisio infallibilis repugnat in Ecclesia. l{e:;púIHko: i,c'cus intcrnus t,mtum imponi potez,t ex evidentia int"1na vel ex auctoritate infallibili, id est, ex auctoritate divina. Jam age, in nostro casu actus imponitur internus ex divina auctoritate, nam Ecclesia hanc potestatem directe accepit ab ipso Deo. § II. DE INFALLIBILITATE ROMANI PONTIFICIS. THESIS 28.ª: Romanus Pontifex, cum ex cathedra loquitur..., ea infallibilita– te pollet, qua Divinus Redemptor Ecclesiam suam... instructam esse voluit (Conc. Vatic.). 427. Connexio materiac.---In thesi praecedenti actum est de sub– jecto infallibilitatis activae, nempe de subjecto collegiali, constituto ab episcopis totius orbis, successoribus scilicet Apostolorum; et diximus Col– legium Episcoporum, sive in Concilio congregatorum, sive per orbem dispersorum. esse in.fallibile in tradenda doctrina revelata, dummodo Episcopi fuerint, in suis sententiis definitivis ferendis, cum Romano Pontífice conformes, et assensum firmum fidelibus imponere intenderint. 428. Status quaestionis.-Nunc autem quaeritur utrum, praeter hoc subjectum infallibilitatis collegiale, sit, in Ecclesia Christi, aliud sub– jectum, ut ita dicamus, monarchicum. Responsum habes in enuntiatione theseos, in qua dicimus, verbis mutuatis a Concilio Vat!cano, Romanum Pontificem, cum ex cathedra loquitur, ea infallibilitate pollero, qua Divinus Redemptor Ecclesiam suam... instructam esse voluit. En verba definitorialia ipsius Concilii: Sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum Pontificem, cum ex cathedra loquitur, id est, cum omnium christianorum pastoris et doctoris munere fungens pro
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz