BCCCAP00000000000000000000546
424 DE INFALLIBILITATE COLLEGII, th. 27, n. 420-424 420. Si Romanus Pontifex convocationem Concilii decernat, quinam sint jure divino convocandi?-Cum Concilia non sint, per se, absolute necessaria, et hoc sensu jure divino nccessaria dici non possint, dicen– dum est jus passivum, ad convocationem, illos Episcopos tantum habere qui munere Pastoris et Doctoris fungantur, nempe successores Aposto– lorum in officio regendi Ecclesiam; hoc munus habent Episcopi residen– tiales. Ergo. Ceteri episcopi, in canone recensiti, jure ecclesiastico convocari de– bent. 421. Repraesentatio Ecclesiae.-Diximus supra quod non requiratur praesentia physica omnium Episcoporum, sed sufficere praesentiam mo– ralem Ecclesiae; quid l1oc importat? Quanam scilicet proportione Epis– copatus adesse debeat? Responderi non potest cum numeris mathemati– cis, nam non agitur de re mathematica. Ceterum Historia Conciliorum de hac re utiliter docere nos potest (cf. n. 425). In prioribus acto Conciliis repraesentatio occidentalis vix reperitur, et tamen fuerunt Concilia vere Oecumcnica ! In recenti Concilio Triden– tino, in sessione finali, 255 Patres tantum interfuerunt qui suffragium deliberativum habebant; nec sessiones defuere in quibus 52 vel 70 suffra– gia emissa sunt (11); tamen, quisnam in dubium revocabit authentici– tatem hujus Concilii? 422. Utrum requiratur in Concilio consensus physicus?-Etiam in hoc loco Historia eloquenter respondebit. In Concilio Nicaeno duo episcop! subscribere noluerunt, etsi, de facto, fere viginti episcopi dissentirent.; denique, ab Imperatore coacti, assensum dederunt. In Concilio Vaticano, in sessione generali 13 Julii (1870), ex 601 epis– copis, 451 episcopi suffragium inconditionatum, seu absolutum, dederunt; «placet juxta modum», 62 episcopi; «non placet», 88 episcopi .(12). Regula igitur sit: videtur sufficere majoritas conciliaris. 423. Quid si major pars a Romano Pontifice dissentiret?-Si hoc, in praesenti providentia, possibile foret, dicendum esset cum omni certi– tudine, illam partem quae cum Romano Pontífice esset conformis, veri– tatem possidere. Sed, in hoc casu, decisio possetne dici «conciliaris», vel dici deberet «papalis»? Si pars minor ecclesiam universalem repraesen– taret, decisio pleno jure díci pos.set (conciliaris»; secus, «papalis» die! deberet. 424. Confirmatio fieri potest, vel antecedenter, vel concomitanter, vel subsequenter. Antecedenter, si Romanus Pontifex objectum definitionis per legatos aliquo sensu statuit ac antecedenter confirmet. In hoc casu, Concilium materiam tantum tractat, et in eodem sensu, a Romano Pontífice deter– minato, definit. (11) Tamen die 18 julii a. 1870. in sessione definitiva, ex 535 Patribus, respon– derunt <cplacet» 533 (Msi 52, 1334 sqs.). (12) l\Isi 52. 1243. Sed ad.verte quod non reqnlratnr ut omnes et sinrnlae sessio– nes oecumeE!cae sint : dummodo In ultima sessione approbentur prat>ce– dentium decisiones; defcctus enim oecumenicitatis, si revera adesset, sub– sanaretur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz