BCCCAP00000000000000000000546

DE INFALLIBILITATE COLLEGII, th. 27, n. 418-4Hl 423 In praesenti Scholion, postquam ea quae in jure vigente habeantur, fuerint adducta, aliquid dicemus de conditionibus Concilii Oecumenici. Normae Juris vigentis: C. 222.-1. Dari nequit Oecumenicum Concilium quod a Romano Pontífice non fuerit co1wo:'at11m. 2. Ejusden1 Romo.ni Pontificis est Oecumenico C· ,,cilio per se vel per alios praeesse, res in eo tractandas ordinemque servandum constituere ac designare. concilium ipsun1 transferre, suspendere, dissolvere, ejusque decreta confirmare. C. 223.-1. Vocantur ad Concilium, in eoque jus habent suffragii deliberativi: 10¡ S. H. E. Cardinales, etsi non Episcopi; 2°) Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi residentiales, etiam nondum consecrati; 30¡ Abbates, ve! Praelati ((nul– lius»; 4°) Abbas Primas, Abbates Superiores Congregationum monasticarum, ac Supremi Moderatores religionum clericarum exemptarum, non autem aliarum religionum. nisi aliud convocationis decretun, ferat. 2. Etiam Episcopi titulares, vocati ad Concilium, suffragium obtinent deliberativum, nisi aliud in convo– catione expresse caveatur. 3. Theologi ac sacrorum canonum periti, ad Conci– lium forte invitati, sufragium non habent, nisi consultivum. c. 226.--Propositis a Romano Pontifice quaestionibus, Patres possunt alias adde- 1'9, a Concilii t"men praeside antea probatas. C. 227.-Concilii decreta vim definitivam oblig:indi non habent, nisi a Romctno Pontífice fuerin,; con/innata et eius jussu promulgata. C. 228.-1. Concilium Oecumcnicum suprema pollet in universarn Ecclesiam potestate. 2. A sententia Romani Por.tificis non datur ad Concilium Oecumenicmn appellatio. C. 229.-Si contingat Roman= Pontificem, durante Concilii celebratione, e vita deccdcre, ipso jure hcc intcnnittitur, donec novus Pontifex illud resumí et continuari jusserit. Uti vides, Jus vigens postulat ut Concilium Oecumenicum a Romano Pontífice convocetur, praesidatur et confirmetur. Sub luce Historiae, aliquid breviter dicemus de convocatione Conci– lii, repraesentatione, numero, praesidentia et consensu. 419. Convocatio.-Concilium convocare evidenter pertinet ad Ro– manum Pontificem, nam illius erit Episcopos universi orbis convocare cujus sit jurisdictionaliter agere super omnes et singulos episcopos; hoc autem Romano Pontifici competit. De facto, tamen, hoc jus Romanus Pontifex poterit cum aliis com– municare, e. g. cum principibus saecularibus. Sed etiamsi, alii, ut Imperatores, jus Pontificium usurpaverint, in quantum proprio eorum nomine Concilium convocent, Concilium, inva– lide inchoatum, semper poterit a Romano Pontífice subsanari. Materia– lis igitur convocatio non pertinet ad essentiam Concilii. Et revera, historia ecclesiastica caesaro-papismi factum usurpatio– nis comprobare videtur; Caesares enim, seu Imperatores, aliquando, ut melius religioni consulerent, Concilium convocarunt (9). Alii, tamen, pu– tant Imperatores jure quodam ministeriali, a Romano Pontifice dele– gato, usos fuisse, bona fide existimantes convocationem Conciliorum esse quoddam jus cum suo munere Imperatoris connexum (10). (9) Cfr. FOP.GET, ar~ Coneile, DTC, col. 643-653; HEFELE-LECLERC, Histoire des Conc., I. p. 8-23 (10) ((Revera octo priora concilia ab imperatoribus convocata fuere, uti constat ex litteris convocationis (HARDUIN, Concilia, I, col. 1342-1343; II, col. 43; IV, col. 25; EUSEB., Vita Constantini, III, 12; MG 20, 1068; SOCRAT., Hist. ecci., I, 9; MG 67, 85), ex declaraiionibus imperatorum in conciliis (HAR– DUIN, II, col. 463; III, col. 54; IV, col. 38) et ex ipsorum conciliorum et pontificum dfotis (HARDUIN. I, col. 439, 1384, 1467, 1473; III. col. 1471, 1473, etc.)». H. FELDER, Apologetica, vol. 2, p. 257.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz