BCCCAP00000000000000000000546
422 DE INFALLIBILITATE COLLEGII, th. 27, n. 417-418 S. AUGUSTINUS (a. 385): Ipsa est Ecclesia sancta, ecclesia una, ecclesia vera, ecclesia catholica, contra omnes haereses pugnans; pugnare potest, expugnari tamen non potest. Haereses omnes de illa exierunt, tamquam sarmenta de vite praecisa; ipsa autem manet in radice, in vita sua, in caritate sua (7). S. GREGORIUS I (540-604): Sicut Sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor [scil. nicaenum, constantinopolitanum, ephesi– num, chalcedonenseJ ... quia in his velut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit, et cujuslibet vitae atque actionis exsistat, quisquis eormn soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra aedificium jacet. .. quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit quisquis praesumit aut solvere quos religant aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit .(8). b) Ex auctoritate ipsorum Conciliorll1n. Concilia anathemate dam– nant omnes qui doctrinam definitam accipere renuant. In re tam evi– denti, unum alterumve exemplum sufficiat: Concilium Constantinopolitanum II (a. 553): Omnia vero, quae non consonant his, quae definita sunt ab iisdem qua– tuor (primis) sanctis Conciliis pro recta fide ... condemnamus et ana– thematizamus .(D 212). Concilium Lateranense (a. 649): Si quis secundum Sanctas Patres non confitetur... omnia quae tradita sunt et praedicata sanctae catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae, perindeque a sanctis Patribus et venerandis universalibus quinque Conciliis usque ad unum apicem verbo et mente, condemnatus sit (D 270; consuli possunt: D 54, 164, 173, 349, 969, etc.). Ergo Concilia, hoc modo agendi, clare manifestant conscientiam habuisse de sua infallibilitate. 418. Scholion: De conditionibus Concilii Oecumenici.-In explicatio– ne terminorem, ubi necessaria tantum indicavimus, lectorem ad Scho– lion remisimus pro ampliori explanatione; minutiosae enim expl'ica– tiones attentionem alumnorum nimis facile distrahere solent a sensu theseos. (7) De symbolo sermo, 1, 6, 14; ML 40, 635; R 1535. (8) Epist. 25; ML 77, 478; R 2291.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz