BCCCAP00000000000000000000546

!20 DE INFALLIBILITATE COLLEGII, th. 27, n. 414-416 Fontes.-Concilimn Vaticanum.: Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive solemni judi– cio sive ordinario et universali magisterio divinitus revelata credenda proponuntur (D 1792; cf. D 1683) (3). Conferas fontes praececlentis theseos, nam. etiam huic thesi optime accommoclantur (cf. n. 408). Uti apparet, auctoritas magisterii extraordinarii et ordinarii, quoad valorem definitivum., in eadem linea collocatur. 415. Probatur thesis per modum unins.-Kx princ1p11s jam statutis arguitur, nam probavimus Christum magisterium authenticum et vivum perenniter instituisse in Collegio Apostolorum eorumque successoribus. Atqui Collegio Apostolorum successit Collegium Episcoporum. Ergo. Hinc, ad instar corollarii deducitur: a) Infallibilitas rnagisterii ordinarii. Infallibilitas importat assis– tentiam divinam in docendo; infallibilitas vero, a Christo promissa, nul– lam continet limitationém temporis: Mt 28, 20 Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumma– tionem saeculi. Ergo et in ordinario et quotidiano magisterio: omnibus diebus. Atqui magisterium extraordinarium, sive Concilia Oecumenica, raro ,celebrantur (cf. schema, n. 425). Ergo infallibilitas magisterii ordina– rii continetur in promissione Christi. 416. Confirm.atm.".-Ex conscientia christiana. Nam conscientia christiana hanc eamdem persuasionem habuit jam ab antiquissimis tem– poribus. Et revera, Ecclesia, tribus prioribus saeculis, id est usque ad Concilium Nicaenum (cf. n. 410) jus sibi attribuit haereticos definitive judicandi; immo ipsi haeretici hanc potestatem semel et iterum admi– serunt; in toto hoc tempore, haeretici, absque Conciliis, damnati sunt, Celebre est illud Sti. .Auausnrn: Aut vero congregatione synodi opus erat ut aperta pernicies damnare– tur quasi nulla haeresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit: cum potius ra.rissime inveniantur, propter quas damnandas ne– cessitas talis exstiterit; multique sint atque incomparabiliter plures, (3) Archicpiscopus SrMoP., nomine Dcputationis fidci. hanc declarntionem fe~ cit: «Ratio quare vox un'ii-ersali apponitur, haec est, ut sci'icet ne quis putet nos loqn\ hoc !neo de Magisterio tnfallibili S. Sedis Apostollcae. Nam nullatenus ea fuit intentio Deputationis, q1iacstione1n de infal!ibi!itate Sum– mi Pontiflcis sive directe sive indirecte tangere. Hoc igitur ·;erbum «uni– versali)> idem fere significat.. nempe Magisterimn totius Ecclc•,lae per or– bem dispemae« (Msi 51, 47, 332).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz