BCCCAP00000000000000000000546
18 DE NOTIONE THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS, n. 24-25 scientia suprema non potest scientiae inferiori relinquere defensionem suorum principiorum (34). Jam age, adversarii nostri non tantum mysteria revelata negare au– dent, sed etiam ipsum factum revelationis, immo et ipsum medium, a Christo statutum, ut depositum revelationis custodiatur; id est, negant motiva fidei; quapropter theologia dogmatica haec omnia defendere debet, et, si ita est, extensione fit apologetica; per apologeticam igitur defendit fidem et proprietates fidei, nempe ejus rationabilitatem, cre– dentitatem et appetibilitatem. Aliis verbis idem omnino affirmatur: Finis Apologeticae est defensio fidei, utique ope rationis, sed certe sub directione Ecclesiae; hoc autem obtinetur per defensionem motivorum credibilitatis; sed motiva credibi– litatis accipit a Deo, seu ex revelatione. Jam age, <<ejusdem scientiae est considerare finem et quae sunt ad finem» (35), nam ratio medii sumitur a fine. Ergo, a primo ad ultimum, apologetica non est scientia a theologia dogmatica specifice distincta, ac proinde saltem reductive ad scientiam fidei pertinere dicenda est (36). Paucis verbis: Apologetica est pars praevia theologiae dogmaticae; est quidem theologia quae utitur scientiis philosophicis et historicis ad fundamenta fidei propugnanda; non est habitus scientificus, seu scien– tia per se distincta a theologia dogmatica, $ed certe ejusdem pars ini– tialis et defensiva, non aliter ac Criteriologia dicenda est pars defensiva Metaphysicae generalis; per ipsam enim fit transitus a Logica ad Onto– logiam proprie dictam, quamvis nonnisi post istius expositionem per– ficiatur. Nobis potius secunda placet sententia, quam rationibus non ita phi– losophicis nunc exponere intendimus: 25. Probatur. a) Id postulat ipsa natura Apologeticae Christia– nae.-Nam horno catholicus, eo quod fidem jam habeat, omnes veri– tates ab Ecclesia propositas admittit. Atqui omnia fere argumenta, quibus Theologia Fundamentalis utitur, fuerunt ab Ecclesia jam de– clarata tamquam in deposito revelationis contenta. Ergo horno catho– licus, de facto, haec omnia argumenta admittit tamquam dogmatica, Et revera, quod Christus, ad suam divinam missionem probandam, tum prophetiis tum miraculis tum ejus dotibus personalibus valorem apodicticum contulerit, non semel declaratum fuit ab Ecclesia sicuti postea videbimus. b) Id postulat ipsa doctrina Ecclesiae, juxta quam nemo fidelis po– test justam causam habere, suspenso judicio, in dubium revocandi fi– dem quam sub Ecclesiae magisterio jam susceperit. <<Si quis dixerit parem esse conditionem fidelium atque eorum qui ad fidem unice nondum pervenerunt, ita ut catholici justam causam (34) R, GARRIG0U-LAGRANGE, ibid., p. 4. (35) s. THOM., Physica, l. 2, c. 2, l. 4. (36) H. GARRIGou-LAGRANGE, op. cit., p. 51. Hic vero Auctor sequitur praesertim. P. GARDEIL, O. P., La crédibilité de l'Apologétique (Parisiis, 1912, ed. 2.a), p. XI 246-251. Sententiam expositam. traditionalem. appellat (G. LAGRANGE, 1945, ed. 4.ª, p. 50, nota 2). Adduci possent pro hac sententia L. DE MoLINA., Comment. in 1 Divi Thomae, q, 1, ª· 2, disp, 1; D0MINICUS BÁÑEZ, Scholas– tica coininent:iria in 1 Partem, q, 1, a. 8; J0ANNES A S. THOMA, Cursus Theol., q. 1, disp. 2, a. 12, n. 4; SUÁREZ. De fide, d. 4. Nec mirandum., na1n ipse Christus et PP. Apostolici eamdem methodum .Jam adhibuernnt, et pos– tea SS. Patres et theologi usque ad finem saec, XIX.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz