BCCCAP00000000000000000000546
DE INFALLIBILITATE COLLEGII, th. 27, n. 413-414 419 personaliter, sed etiam per alios, scilicet parochos, moralistas, scripto– res... , et hoc magisterium quotidie exercetur. In Collegio episcoporum. Subjectum infallibilitatis dicimus esse, jure divino, Episcopatúm universi orbis, non vero singulos episcopos seorsim sumptos, ne quidem collegialiter congregatos in Conciliis particularibus (coadunatio relate ad infallibilitatem Collegii est circumstantia mere accidentalis), sed Ccllegium qua tale Episcoporum universi orbis. Dummodo cum Romano Pontífice sint conformes. Episcopi igitur, etiam collegialiter coadunati, debent cum Romano Pontífice communi– care. eique obedientiam praestare eique tandem consentire, nam Con– cilium Episcoporum sine Romano Pontífice est veluti corpus capite or– batum, nec repraesentare valet universam Ecclesiam. In suis sententiis definitivis ferendis. Ut Collegium Episcoporum sit infallibile requiritur adhuc alia conditio, nempe quod Episcopi suam doctrinam fidelibus imponere intendant sententiis definitivis, seu cons– cientiam fidelium peremptorie ligantibus. Nulla tamen formula determinata opus est; definitio potest exprimí in forma canonis: «Si quis dixerit ... , anathema sit», vel alio quocum– que modo; advertas tamen quod dicit Jus Canonicum: «Declarata, seu definita dogmatice, res nulla intelligitur, nisi id mani– feste constiterit» (CIC, 1323). 413. Adversarii.-Quod subjectum infallibilitatis activae reponendum sit in Collegio apostolorum, negant omnes illi de quibus mentionem fe– cimus in thesi praecedenti et pariter omnes illi qui negant institutio– nem divinam Episcopatus hierarchici. Sed speciali modo in hoc loco adducendi sunt Parochistae, juxta quos parochi, non aliter ac episcopi, essent institutionis divinae. In Medio Aevo sectae acatholicae frequenter insurrexerunt contra hierarchiam ecclesiasticam, propugnantes non tantum parochos, verum etiam quoslibet sacerclotes pares esse, in omnibus, episcopis. Hic error, specialiter a wrcLEFF et Huss propugnatus, fuit a Concilio Tridentino damnatus (D 967). Quod particulariter parochi jus et omnes suas facultates ex origine divina habeant, acriter propugnarunt jam saeculo XIII GULLIELMUS a SANCTO Ar,IORE, in pugnis contra Mendicantes; tempore Schismatis Occi– dentalis, magistri Sorbonici GERS0N et D'AILLY; TOURNELY, coriphaeus Gallicanorum, haec scripsit: Divinam esse parochorum originem ac institutionem, constans est a s. Facultatis Parisiensis cloctrina, quam a suis impugnari numquam passa est. (Cit. a Wilmers, pag. 340.) RICHERius et JANSENISTAE hanc eamdem doctrinam strenue defen..; derunt. Argumenta desumebant ex Le 10, 1: Designavit Dominus et alias sep– tuaginta cluos et misit illos; ex I Tim 5, 17; ex Tit 1, 5; Eph 4, 11; I Petr 5, l. 414. Nota theologica.-De fide divina catholica saltem implicite de– finita.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz