BCCCAP00000000000000000000546
418 DE INFALLIBILITATE COLLEGII, th. 27, n. 413 § I. DE INFALLIBILITATE MAGISTERII EPISCOPORUM. THESIS 27.ª: Subjectum infallibilitatis activae reponendum est in Collegio episcoporum, ita ut Episcopi, sive in Concilio sint congregati (I), sive per orbem dispersi (H), infallibiles sint in docenda doc– trina revelata, dummodo in suis sententiis definitivis ferendis, sint cum Romano Pontífice conformes, et assensum firmum fidelibus imponere intendant. 413. Explicatio terminorum.-In hac thesi unum tantum vocabu– lum indiget declaratione, nempe Concilium. Conciliwn definiri solet: Coadunatio Episcopatus universi cum Sum– mo Pontifice ad res ecclesiasticas pertractandas, positis certis forma– litatibus et solemnitatibus. Divisio conciliorum: Concilia alia sunt particularia, alia vero, uni– versalia. Concilium particulare esse potest: a) Provinciale, constans scilicet ex episcopis unius vel aliquarum provinciarum ecclesiasticarum, et b) Plenarium. seu nationale, constans ex omnibus episcopis unius natio– nis civilis (1). Concilium Universale, seu Oecurnenicum, est coadunatio, praevia con– vocatione, Episcoporum universi orbis ad res ecclesiasticas pertractan– das; si hoc concilium a Supremo Capite non confirmetur, vocatur Con– cilium Generale (2). Ad hoc ut habeatur Concilium Universale minime requiritur quod omnes omnino episcopi residentiales physice, de facto, concurrant; sed sufficit quod Episcopatus sit moraliter repraesentatus. Ut Concilium dici possit oecumenicurn, requiruntur diversae condi– tiones. quarum praecipua, immo et necessaria, haec est: quod fuerit a Romano Pontifice confirmatum. Hac igitur conditione deficiente, Con– cilium Oecumenicum non datur, nam ejus confirmatio a Romano Pon– tifice dicitur, et est, conditio essentialis. Episcopatus dispersus. In quo differat episcopatus dispersus ab epis– copatu in Concilio congregato?-Differentia est mere accidentalis, nam in utroque casu agitur de magisterio infallibili episcopatus universi or– bis sub Romano Pontifice; in Concilio, episcopi, physice, uno loco con– veniunt, ibique ordinarie definitionibus praecedunt discussiones, theo– logi consuluntur, ... etc. Ceteroquin, haec concilia oecumenica raro ce– lebrantur. In magisterio disperso, hae circumstantiae non dantur; praeterea, episcopi dispersi suum magisterium exercent non quidem per seipsos (1) ere, 218 sqs, Acta conciliorum plenariorum et provincialium, ut promul• gari possint, approb8tlone S. Sedis indigent (ere, 291) : inde eorum magna. auctoritas. (2) Eo quod conf!rmationem non obtinuerint. eoncilium Sardicense (a. 347), Pisanum (a. 1409) et Basilenense (aa. 1431-1443), inter Concilia Generalia com– putantur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz