BCCCAP00000000000000000000546

DE INFALLIBILITATE COLLEGII, th. 27, n. 410-412 417 f) Praxis universalis liquido apparet in Conciliis Oecumenicis et in decisionibus ex cathedra Romanorum Pontificum. Romani enim Pon– tifices saepissime imposuerunt decreta peremptoria ab universo orbe te– nenda et Ecclesia discens submisse ea acceptavit, nam, Ecclesia loquen– te, semper «causa finita est>.,. Hoc ipsum Stus. Hieronymus eloquenter proclamat dicens: «Pote– ram omnes propositionum (falsarum) rivulos, uno Ecclesiae sale sicca– re:/) (7). 411. Scho}ion: Singulorum Apostolomm infafübilitas pers!>nali.s.– Argui solet ex praerogativa infallibilitatis, quam sibi Apostolus Gentium tribuere solet. Sanctus Paulus infallibilem se declarat, quia Apostolus. Atqui Apostolicitas, pleno jure, aliis Collegii membris tribuencta est. Ergo et infallibilitas. Probandum est: Sanctum Paulum, infallibilem, quia Apostolus. Gal 1, 8. Secl lic2t nos, aut angel1Ls de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit... 10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo'/ An qun.ero hominibus placere?; si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Loquitur ergo ut Apostolus. Et quod ille docuit, nec angelus de caelo mutare poterit: proinde infallibiliter docuit. Et sequitur; 11 Notun1 enim vobis fado, fratrcs, Evangclium, quod cvangclizatrun est a me, quia non est secund-iim hominem : 12 neque enim ego ab honline accepi illud, neque didici, sed per revelationem (cfr. 2 Cor 11, 4-6). 2 Thes 2, l3. Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non 1it verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. 1 Tlles 1, 5. Quia Evangelium nostriwi non Juit ad vos in sermone tantum, sed in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa. ART. II De subjecto magisterii infallibilis. 412. Connexio materiae.-Probatum fuit in thesi praecedenti Je– sum Christum instituisse in sua Ecclesia magisterium authenticum et vivum infallibile in tradenda doctrina revelata; aliis verbis, in thesi praecedenti egimus de existentia infallibilitatis Ecclesiae docentis. Nunc autcm, quaerendum est quodnam sit, ex voluntate Christi, sub– jectum hujus magisterii infallibilis. Et quia subjectum hujus magiste– rii est duplex, nempe Collegium Episcoporum et Romanus Pontifex, agendum nobis est in du'.lbus paragraphis, a) de infallibilitate Episco– porum et b) de infallibilitate Romani Pontificis. (7) Contra Lucif., 28; ML 23, 181. THEOL. FUNDAMENT.-29,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz