BCCCAP00000000000000000000546
416 DE MAGISTERIO ECCLESIAE, th. 26, n. 409-410 2 Tim 1, 11 ... in quo [Christo SalvatoreJ positus sum ego praedica– tor, et Apostolus, et magister gentium. 2 Tim 3, 10 Tu autem assecutus es meam doctrinam... 14 Tu vero permane in iis, quae didicisti et credita sunt tibi: sciens a quo di– diceris. 1 Tim 3, 14 Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito, 15 si autem tardavero, ut scias quornodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum verítatís. Praesertim, postremo textu, infallibilitas Ecclesiae universalis satis aperte affirmatur; firmitatem absolutam indicant termini columna (cr,uAoc;), seu basis in qua societas firmiter sustentatur (cf. Gal 2, 9), et firmarnenturn ( iapcdm¡w): aliquid in se stabile, maxime cum de stabi.li – tate rationali agitur (cf. I Cor 15, 58; Col 1, 23). En societas quae stabiliter sustinet veritatern (1:·r¡c; aA-í¡{l-E[ac;): totius veritatis, non partialiter) Ecclesia. Ergo Ecclesia est infallibilis in do– cendo; alioquin non esset fundarnentum stabile veritatis. Sequentes hujus loci lectiones propositae sunt, sed nullum habent · fundamentum criticum in historia textus: a) Columna et firmamentum veritatis est Timotheus; b) columna et firmamentum veritatis est Ecclesia Ephesina; c) punctuatio sic est collocanda: «... ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei viví. Columna et firmamentum veritatis et mani– feste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in car– ne... » Verbo: Columna est Christus. Tamen ultímam interpretationern, nec textus, nec contextus, nec ulla traditio, nec historia textus, permittunt. In sensu Vulgatae punctuatio– nem et sensum interpretaverunt e. g. Concilium Tridentinum (D 874), Patres Concilii Vaticani _(Msi 53, 313), Pius XI .(D 2204). Neque Timotheus dici potest columna, nam praeter traditionem lit– terariam ac doctrinam, contextus obstat: Timotheus enim a Paulo des– cribitur tamquam confirmatione indigens, potius debilis, qui instrui de– bet; ergo non incommovibifü; ut columna. Neque ad Ecclesiam Ephesinam talis interpretatio, secundum men– tem Pauli, referri potest, nam qualitas memorata-firmitas-tantum de Ecclesia universali praedicari solet .(cf. I Cor 1, 1; 10, 32; 11, 22; 15, 19; II Cor 1, 1; Gal 1, 13; Ephes 3, 10; I Thes 1, 1; 2, 14; I Tim 3, 5-15). 410. e) Confirrnari posset etiam ex testimoniis Patrum. Documenta ex s. IGNATIO, s. IRENAEO, TERTULLIANO aliisque sine nego– tio multiplicare liceret, explicite vel implicite ecclesiae infallibilitatem asserentibus. Unum tantum afferernus: S. lRENAEUS: Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic et Eccle– sia et omnis gratia; Spiritus autem veritas .C6). (6) Adv. haer., 3, 4; MG 7, 963; R 226. Cfr. etiam, R 213, 237.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz