BCCCAP00000000000000000000546

DE MAGISTERIO ECCLESIAE, th. 26, n. 409 415 Expressio ergo: «esse Deum cum aliquo» assistentiam efficacem in– dicat. Proinde ubi talis expressio invenitur, successus, seu effectus, ab– soluta certitudine eveniet. Jam age, quia Dominus est cmn Ecclesia in docendo, effectus assistentiae divinae necessario infallibilitatem gene– rabit. e) Ex promissione Christi. Jo H, 16 Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum. 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere... 26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vo– bis omnia quaecumque dixero vobis. Jo 15, 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Pa– tre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium per– hibebit de me. Jo 16, 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: "(hav os ii)J1,;¡ sxsho;, ,o ;:v2C¡w 1:r,~ d):r¡fHa½, ÓoY¡ 1 r¡:m 1,¡1d½ ;:é1aa·1 -cr¡v d).~Ostn Act 1, 8 Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eri– tis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae (cf. Le 24, 48-49). His locis, Christus promittit Spiritum veritatis in aeternum cum Apostolis mansurum (ergo et cum successoribus) et quidem absolute: nulla igitur restrictio praescribitur. Finalitas missionis: ut edoceant «quaecumque dixero vobis», id est, universam veritatem revelatam. In hac rnissione, testes erunt usque ad ultimum terrae. Quid plum. ad praerogativam infallibilitatis? Magisterium enim, qnod talt assistentia praemunitur, necessario infallibile dici debet. d) Confirmatur ex persuasione Apostolorum post Ascensionem. Haec persuasio non obscure se praebet: a') In verbis Petri: Act 5, 32 Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientes sibi. b') In verbis Concilii Hierosolymitani: Act 15, 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris... e') In verbis Pauli: Gal 1, 6 Miror quod sic tam cito transferimini ab ,eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium... 8 Sed licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis,. anathema sit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz