BCCCAP00000000000000000000546
414 DE MAGISTERIO ECCLESIAE, th. 26, n. 409 que mandavi vobis», praedicare debent; ad missionem enim implen– d'.:tm, promittit eis assistentiam divinam: «Ecce ego vobiscum sum... » Jamvero hace omnia excludunt possibilitatem errandi in proponenda doctrina. Ergo, in hoc loco in verbis invenitur infallibilitas juris Eccle– siae activae. Duo debemus probare: a) Verba illa: «Ecce ego vobiscum smn .. . » continere assistentiam efficacem, et b) possibilitatem errandi excludere. Haec verba: «Ecce ego vobiscum sum ... » assistentiam divinam effi– cacem continent, et proinde possibilitatem errandi excludunt. Haec expressio. in Vetere Testamento, frequenter occurrit; sic apud Jerern 1, 4 Et facturn est verbum Domini ad me, dicens... : 5 et prophe– tam in Gentibus dedi te. 6 Et dixi, A, a, a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego surn. 7 Et dixit Dominus ad rne: NoU dicere: Puer sum: quoniam ad omnia, uuae rnittam te, ibis: et uni– versa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. 8 Ne timeas a facie eorurn: quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. Postea, duabus visionibus, missionem vere arduam Prophetae Deus committit, sed contra adversarios spiritum ejus roborat his verbis: Jerem 1, 19 Bellabunt actversum te [reges Juctae, et príncipes, et sacer– dotes], et non praevalebunt: quia ego tecum sum_, ait Dominus, ut liberem te _(4). In Novo Testamento memoretur illud: Le 1, 28 Dominus tecum... Paulus a Domino confortatur: Act 18, 9 Dixit Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed Io– quere, et ne taceas: 10 propter quod ego sum tecum: et nemo appo– netur tibi ut noceat te. Nicodemus ita loquitur: Jo 3, 2 Rabbi, scirnus quia a Deo venisti magíster, nerno enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Act 10, 38 Quoniam Deus erat cum illo [Jesus multa mira patravit]. Act 11, 21 Et erat manus Dornini cum eis: rnultusque numerus creden-– tlurn conversus est ad Dominurn (5). (4) Cfr. et!am Jerem 15, !e.O; 30, 10; 42. 10-12; 46, 28; slm!lia leg! possunt: Gen 26, 2-4, 24; 31, 3, 5; 39, 2; 46, 3 sqs.; Exod 3, 10-12. Deu~ 31. 8, 23; Jud 6. 12-16; 2 Reg 7. 8 sqs.; Is 41. 10; 43, 2; dicitur enirn Deum esse cum Isaac, Jacob. Moys!, etc. (5) Cfr. HOLZMEISTER, in VerDom, 23 (1945), 232 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz