BCCCAP00000000000000000000546
DE :M:AGISTERIO ECCLESIAE, th. 26, n. 408-409 413 4. S. q. d., fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem inteUexit et intelligit Ecclesia: A. S. (D 1818). 5. Divinitus revelatum dogma ese definimus: Romanum Pontificem... ea infallib-ilitate 11ollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit... _(D 1939) .(2). Diversis in locis et formulis, Ecclesiae docentis infallibilitas aperte affirmatur. Jure ergo potuit Relator Concilii Vaticani, Ep. GASSER, in eodem Concilio asserere: «Nemine diffitente, haereticum est Ecclesiae infallibilitatem in definiendis fidei dogmatibus negare» (3). 409. Probatur thesis. a) Ex damnatione eorum qui magisterium Ecclesiae audire nolint. Me 16, 14 Novissime recumbentibus illis undecim... 15 dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. 16 Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (cf. et Mt 10. 14-40). Collegium apostolicmn ( eorumque successores: collegium enim pe– renne est, proinde et Ecclesia docens) sub comrninatione salutis aeter– nae, omnibus hominibus Evangelium Christi proponere debet. Atqui haec omnia infallibilitatem important, nam si tale magisterium erra– ret, erroremque proponere posset sub poena damnationis aeternae, et quidem nomine Dei, auditores errorem acceptare tenerentur sub poena damnationis: quod repugnat. Praeterea, intellectus humanus tali proponendi modo sponte resiste– ret, nam ad absolutum assensum impellitur, vel evidentia objectiva, vel perceptione praerogativae infallibilitatis in subjecto docente. Ergo Eccle– sia docens, ex verbis Me 16, 15, probatur infallibilis. b) Ex textu rnissionis: Mt 28, 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam... 18 Et acce– dens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. 19 Euntes ergo, docete omnes gentes... 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscum surn omnibus diebus, usque ad consurnrnatinern saeculi. In hoc loco Jesus evidenter loquitur ad Collegiurn, ac proinde ad eo– rum succesores, seu ad Ecclesiam activam. Missionem confert, nam Apostoli Evangelium integrum: «quaecum- (2) Cfr. etiam Encycl. Pu XI Dfrini illius Magistri (D 2204) et Encycl. Pu XII 1v1ystici Corporis, AAS (1943), 216. Explicita definitio in schemate 10 Con– cilii Vaticani praeparata erat : «S. q_ d., eamdem Christi Ecclesiam posse offundi tenebris, seu infic1 malis, quibus a salutari fidei morumque veri– tate aberret. A. s.» (Msi 51, 552). (3) Msi 52, 1227.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz