BCCCAP00000000000000000000546

412 DE "MAGISTERIO ECCLESIAE, th. 26. n. 407-408 407. Adversarii.-Hujus theseos praecipui adversarii, et, ut ita di– cam, classici, sunt ProDestantes Orthodoxi juxta quos norma proxima fidei, et quidem absoluta, reponi debet in inspiratione privata Spiritus Sancti, non vero in aliquo magisterio externo; cum igitur Protestantes rejiciant omnem auctoritatem socialem visibilem, sive jurisdictionalem sive doctrinalem, aliud medium necessario indicare debent quo revela– tia divina facili negotio omnibus credentibus manifesta reddatur; jam– vero hoc medium reponunt Protestantes in illuminatione personali et subjectiva Spiritus Sancti; haec autem inspiratio statim ac recte dig– noscitur in quadam spirituali et intima Spiritus Sancti degustatione. Uti patet, haec intima et subjectiva Spiritus Sancti degustatio Protes– tantes adduxit, in interpretandis sacris Scripturis, ad totalem anar– chiam, juxta illud dysticum sat notum: Hic liber est, in qua quaerit sua dogmata quisque, invenit et pariter dogmata quisque sua. Tamquam praecursores Protestantium citantur, in primis Ecclesiae temporibus, Gnostici et Marcionitae, qui, secundum Stum. Irenaeum, in docendis Scripturis ipsis Apostolis praestantiores seipsos ostendebant (R 195). In medio aevo plurimae sectae negarunt existentiam magisterii ec– clesiastici. Protestantes hodierni, ideis rationalisticis plus aequo imbuti, jam non recurrunt ad inspirationem privatam Spiritus Sancti, sed ad investiga– tionem seu inquisitionem Sacrae Scripturae pure personalem et scien– tificam, exclusa qualibet auctoritate dogmatica; in qua, uti patet, con– veniunt cum Rationalistis achristianis, pro quibus denique nulla datur in Sacra Scriptura veritas quae sit vere supernaturalis. Pro Modernistis, haec naturalis et humana inquisitio reponenda non est in facultate intellectiva, sed potius in immanentia, seu sensu reli– gioso. 408. Nota theologica.-Saltem implicite in Concilio Vaticano defi– nita. Fontes: Concilium Vaticanum: l. Ut autem offic.io veram fidem amplectendi in eaque constanter per– severandi satisfacere possemus, Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instit11it, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci .CD 1893). 2. Porro, Ecclesia, quae una cum apostolico munere docendi mandatum accepit fidei depositum custodiendi, jus etiam et officium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi ... . CD 1798). 3. Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophi– cum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tam– quam divinum depositum Christi Sponsae tradita, fideliter custodien– da et infallibiliter declaranda (D 1800).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz