BCCCAP00000000000000000000546

410 DE MAGISTERIO ECCLESIAE, th. 26, n. 405-406 ART. I De :magisterio authentico et infallibili. THESIS 26.ª: Magisterium authenticum et vivum, a Christo Domino institu– tum, est infallibile in tradenda doctrina rcvelata. 405. Status quaestionis.-Cum Jesus Christus potestatem contulerit Apostolis doctrinam revelatam docendi, quaeritur nunc utrum illud ma– gisterium sit infallibile; respondemus in thesi dicendo magisterium au– thenticum et vivum, a Christo institutum, esse revera infallibile in tradenda doctrina revelata. 406. Explicatio terminomm.-Magisterium authenticum est illud quod a legitima potestate concessum et firmatum est; ut quis authf'n– tice doceat, indiget legitima delegatione ad docendum; delegatio autem praesupponit, in delegato, capacitatem intellectualem, sufficienter ex– cultam, et moralem. Divisio magisterii. Magisterium authenticum potest esse mere hu– manum, et ecclesiasticum. Magisterium authenticum mere humanum est illud in quo magíster probationes afferre tenetur, maxime si doctrinam proponat ad discipu– l9s sufficienter excultos; discipulus tamen libere assentiet, vel non assentiet, doctrinae propositae. Magisterium ecclesiasticum est magisterium sui gencris, nam sim– plex propositio doctrinae ita mentem et voluntatem cogit ut, sive doc– trinam intelligas sive non, libertatem moralem non habeas assentiendi vel non assentiendi, eo quod obligatio assentiendi in conscientia ex– surgat. Tamen simplex magisterium authenticum-de magisterio ecclesias– tico hic agitur--non necessario est magisterium infallibile: e. g. epis– copi singillatim sumpti, immo et ipsi Episcopi in Concilio congregati, et, denique, ipse Romanus Pontifex, possunt authentice docere, quin doctrina infallibiliter proponatur; ad hoc_ autem requiritur saltero in– tentio ita docendi; aliae etiam conditiones requiruntur, de quibus in thesi sequenti loquemur. lnfallibile. Infallibilitas est praerogativa supernaturalis, qua Eccle– sia docens. vi assistentiae divinae, fruitur inenarrantia non tantum facti, sed etiam juris, in proponenda doctrina revelata; brevius: est impotentia errandi, seu immunitas ab errare. PraerogatiVa supernaturalis. Cum homines sint, natura sua, falli– biles, indigent gratia speciali ut immunes ab errare fiant in docendo. Ecclesia docens. Agitur de infallibilitate Ecclesiae docentis, seu de infallibilitate activa, eo quod Ecclesia influere debeat in christifideles

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz