BCCCAP00000000000000000000546
DE NO"I'IONE THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS, n. 22-24 17 -------------------------------------- Sed in hoc loco quaeritur: quid reapse his formulis significari inten– datur; quaenam scilicet sit relatio inter hanc disciplinam et theologiam dogmaticam; utrum denique theologia fundamentalis dici possit pars theologiae. Duplex sententia. Duae praesertim dantur sententiae. Prima sustinet Apologeticam, seu theologiam fundamentalem, specifice a theologia dogmatica differre; haec igitur sententia negative respondet ad quae– situm. Secunda, e contra, propugnat theologiam fundamentalem consi– derari debere tamquam partem theologiae dogmaticae, ac proinde pro– prietatem appellationis etiam defendit. 23. Prima sententia ita rem exponit: Omnes scientiae secundum earum objecta formalia specificantur. Jamvero Apologetica, seu Theo– logia Fundamentalis, et theologia dogmatica diversa habent objecta, saltem formalia. Ergo sunt disciplinae formaliter diversae. Et revera. munus Apologeticae aliud non est nisi demonstrare, ope– rationis naturalis, revelationen supernaturalem esse credibilem; munus vero theologiae dogmaticae demonstrare, ope revelationis, veritates de– terminatas esse rcvelatas et simul conclusiones, ex veritatibus revelatis logice deductas, esse admittendas... ; theologia fundamentalis fidem red– dit possibilem; dogmatica, e contra, fidem praesupponit... ; praeterea, media cognitionis: lumen rationis, lumen fidei, sunt ordinis specifice divcrsi. Verum est quod in Apologetica datur directio fidei, sed hoc est aiiquid extrinsecum, quo nullo modo mutatur valor intrinsecus argu– mentorum rationalium. Paucis verbis: Scientia specificatur a suo objecto formali. Jamvero Apologetlca, seu theologia fundamentalis, suum objectum formale probat ex lumine rationis; theologia, e contra, dogmatica, ex lumine revelatio– nis. Ergo sunt scientiae, seu disciplinae, specifice diversae, et autono– mae. Ergo Apologetica nec formaliter nec reductive ad theologiam dog– maticam pertinet (30). Hoc tamen non impedit quominus Apologetica analogice, improprie, fundamentum theologiae dici possit; agitur tamen de fundamento ex– trinseco (31). 2,1. Secunda sententia.-Theologia fundamentalis minime dici debet ultima pars Philosophiae Naturalis, sed est initium theologiae super– naturalis. Verum est quod munus theologiae fundamentalis sit fidem ctefendere ope rationis naturalis, sed hoc munus accipit a scientia su– prema, nempe a theologia dogmatica, quae «extensione fit Apologetica sicut intellectus speculativus extensione fit practicus» .(32), <,vel sicut Metaphysica, quae est de ente, extensive vel resolutive fit critica, quae est de valore ontologico cognitionis nostrae naturalis» '.(33). Nec aliter sentire videtur Stus. Thomas CI, q. I, a. 8): scientia enim suprema defendit sua principia et fidem ipsam contra negantes, nam (30) (31) (32) (33) e. g. DE POULPIQUET, L,'obie!: inté!Jrale de l'Apologetique. p. 499-534; LE BACHELET, art. Apologétique, DAPC, col. 246; A. MICHEL, art. Fondamentale 01l ¡;¡eneral (Th<'oloqie), DTC, col. 515-516; cfr. DIECKMANN, De Revclatione christiana, n. 62-68. Cfr. KLEUTGEN, 1'heologie der Vorzeit (Münster, 1853-1874), p. 553, et LE BACHELET, loe. cit., col. 246. S. THO:VI., I, q. 79, a. 11. R. GARRIGOU-LAGRANGE, De Revclatione, t. I (Romae-Parislis. 1921, ed. 2.a). p. 53. THEOL. FUNDAMENT.--4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz