BCCCAP00000000000000000000546

CAPUT IV DE MAGISTERIO ECCLESIAE 404. Jam supra locuti sumus de triplicr potestate quam Christus suae Ecclesiae contulit, de potestate scilicet regendi, docendi et sanctifican– di; de potestate regendi plura diximus in thesibus praecedentibus et de ejus subjecto; tum Collegium Apostolicum tum Stus. Petrus eam direc– te et immediate acceperunt a Christo; aliter tamen et aliter, nam Colle– gium Apostolorum ita potestatem accepit ut in ejus exercitio a potestate omnium suprema Petri pendeat; societas enim a Christo fundata dicen– da est oligarchico-monarchica. Ulterius adhuc procedentes, diximus Collegium Episcoporum succe– dere Apostolis, et Romanum Pontificem succedere Beato Petra in eorum munere ordinario, ita ut Ecclesia Christi sit rursus oligarchico-monar– chica, usque ad finem mundi duratura. Nunc autem agendum nobis est de potestate docendi quam etiam Collegium Apostolorum et Btus. Petrus a Christo acceperunt in ordine ad doctrinam christianam aliis communicandam; de hac potestate di– cemus: a) Utrum magisterium authenticum, a Christo institutum, sit infal– libile in tradenda doctrina revelata. b) Quodnam sit subjectum magisterii infallibilis. c) Quodnam sit objectum magisterii infallibilis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz