BCCCAP00000000000000000000546

DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 403 407 2. 0 ) Verum est quod in Ecclesia non desint peccatores; nec mirum est, nam ipse Christus eos adfuturos expresse nuntiavit. Sed ideo peccatores dicuntur et sunt, quia voluntarie se substrahunt ab influxu vitali Ecclesiae; est quidem defectus mem– brorum, non vero Ecclesiae. 3. 0 ) Ceterum, etsi majar pars, ob libertatem male adhibitam, in parte deteriorl :.nveniatur, tamen Ecclesia, omni jure, passive sancta dici potest. Denique comparatio instituta ínter protestantes-schismaticos et catholicos, vitio laborat. nam melior pars Protestantium et Schismaticorum comparatur cum parte deteriori catholicorum; si autem comparationem objectivam instituas, prout fecimus nos in thesi, contrarium potius sequitur, ideoque probatio nostra satis solida di– cenda est.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz