BCCCAP00000000000000000000546

406 DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 403 unitatem Ecclesiae sufficit interna animorum conspiratio, et ideo non requiritur unitas socialis. R1•spomleo: Hls verbis Jcsus commendat orntionem in communi, seu publice factam, suamque assistentiam convenientibus proponit. Nihil igitur invenitur in his verbis de constitutione Ecciesiae sociali, sub auctoritate visibili, de qua tamen in praecedenti contextu fit sermo. Objectio 4. 0 : Stus. Hieronymus declarat unitatern Ecclesiae fuisse suo tempore in haeresim arianam conversam: ((Tune Usiae nomen, ait ipse, aboliturn est; tune nicaenae fidei clamnatio conclarnata est: ingcmuit totus orbis et Arianuni se esse miratus est)) (24). Respondeo: Si totum contextum perlegeris, facile invenies Stmn. D;:ictorem ironi– ce locutum fuisse. Verum est quod Episcopi bona fide subscripserant formulae arianae, ab eis sensu orthodoxo intellectae; sed fraude ab ipsis inventa, doluerunt et mi– re.ti sunt. Sed praecise ex hac actionc sequitur contrarium, nempe quod Ecciesia universa erat in fide catholica atque in ipsa fonnaliter permanebat; nil1il amplius ex historia quaestionis erui potest. Objedio 5. 0 : Ecclesia, juxta ipsum Christum, fuit ab initio <(pusillus grex» (Le 12, 32). Ergo ex verbis ipsis Christi satis colligitur catholicitatem jacti non esse pro– prietatem Ecclesiae, nam illud quod est necessarium et esscntiale, decsse num– quam potest. I!es¡rnnueo: Evolutio homogenea admitti potest et debet non tantum quando agitur de cognitione doctrinae revelatae (cf. n. 489); sed etiam in ipsa numerica et geographica extensione societatis christianae; revocare oportet in praesenti ea quae supra diximus de catholicitate juris et facti. Ohjectio 6.•: In thesi argumentum efficax pro sanctitate tandem aliquando re– positum fuit in observatione consiliorum evangelicorum. Jamvero Christus hanc sanctitatem prcposuit tantum tarnquam exemplar, non vero tamquam aliquid omnino constringens; hac de causa, suam assistentiam-elementum indispensabile ad ef– fectum consequendmn-tamquam absolute efficacem non promisit. Ergo nullo modo dici potest sanctitatem Ecclesiae-ut notam-esse proprietatem essentialem ipsius Ecclesiae. l~Pspo11t.1ro: ly) Legrrtur praef;ertin"! co.p. 17 Jo3:nnis, ubi satis c.-::{pliclte est ser1no de sanctitate eximia et hernica futura. Jesus oratione efficaci quaerit a Patre ea quae Ulic recensentur; etsi sanctitas eximia non ab omnibus exigatur, tamen haec sanctitas ab Ecclesia abesse nequit. 2. 0 ) De facto, uti supra ostentum est (cf. n. 400 sqs.) hujusmodi sanctitas in Ecclesia Catholica, atque in ea sola, quocumque momento historico nitide splendet. Ohjertio 7.": Ad hoe ut s'.'.nctita:; clic; possit prop!·ietas es:ccntialis Ecclesiae, re– quireretur quod saltcm ma.ior pars membrorum Ecclesiae esset sancta; jamvero hoc minime accidit, nam teste ipsa saeculari historia ecclesiastica, scandala abundant, et quidem in eminentioribus hierarchiae membris; immo, inter protestantes et schis– maticos, probos homines invenies, malos autem non paucos inter catholicos. Ergo sanctitas, praesertim eximia, non potest ullo modo dici proprietas essentialis Ec– clesiae. Rt>5p1111cleo: 1. 0 ) {(Jn his quae sequantur non molem, sed qualitatem, denominatio sumí jure consuevit ex parte potiori. Sic civitas, regio, natio dicitur opulenta, mu– sica, etc. quamvis plerique non sint divites, musici» (25). Hoc unum requiritur ut Ec– clesia dici possit sancta : ut membra potiora, praecise quia capiti Ecclesiae adhaereant Ecclesiaeque mediis participent, sint sancta, sanctitate in thesi descripta. (24) Dialog. con t. Liicifer, 19; ML 28, col. 172. (25) ZAPELENA, De Eccl. Christi (fiomac. 1950), p. 444,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz