BCCCAP00000000000000000000546

DE INVENTIONE E!CCLESIAE, th. 25, n. 402-403 405- «Plures enim sunt, qui humani generis discordiam ac mentium confu– sionem deplorantes, imprudenti animorum studio permoti, impetu quodam moventur atque impensa desiderio flagrant infringendi saep– ta quibus probi honestique viri invicem disjunguntur, «irenismum» talem amplectentes ut, quaestionibus missis quae homines separant, non modo respiciant ad irruentem atheismum communibus viribus propulsandum, sed etiam ad opposita in rebus quoque dogmaticis re– concilianda ... Imprudenti aestuantes «irenismo», nonnulli velut obices ad fraternam unitatem restaurandam ea putare videntur, quae ipsis legibus ac principiis a Christo datis innituntur itemque institutis ab eo condi– tis, vel quae munimina ac fulcimina exstant integritatis fidei, qui– bus collapsis, omnia uniuntur quidcm, sed solummodo in ruinam» (23). 403. ObjectionPs.-Oh,iedio L 0 : Discrimen ínter diversos coetus christianos circa fundamentalia, nempe circa dogmata, minime obstat unitati sociali; sic e. g. catholici, jam a primis saeculis, distinctionem fecerunt inter res minus fundamentales et res vere fundamentales, et non parum de illis et istis disputarunt. Jamvero, si circa doctrinam disputare licet quin unitati vel mínimum quid offendatur, cur disputare non licebit de forma regiminis, perdurante ipsa unitate Ecclesiae? Proinde, oecume– nistae tcf. n. 402) aliique coetus (n. 265 sqs.) unitati Ecclesiae non opponuntur. Respondeo: Christus doctrinam revclatam suae Ecclesiae semel pro sempcr tra– didit ut ista doctrinam traditam conservaret, declararet inviolatamque infallibiliter proponeret; hinc factum est ut rnox ac illa Magistra aliquid tamquam revelatum declaravit, omnis ulterior contentio illico clausa fuit. Verum est quod antequam declaratio perernptoria evenerit, non pauca liberae disputationi relinquebantur; hoc tamen nonnisi conditionatc permissum fuit, scili– cet dummodo omnes parati essent ad acceptationem indeclinabilem decisionis Ec– clesiae, si revera talis decisio locurn habuerit. Aliis verbis, disputatio praesupponit et agnoscit supremam auctoritatem quae facultatem habeat aliquid peremptorie de– cernendi. Jam age, si probetur regimen Ecclesiae-uti de facto probatum est-, fuisse a Christo Domino determínate ac perenniter constitutum, jam de facultate disputandi actum est circa hanc rem. Objectio 2. 0 ; Unitas Ecclesiae Catholicae saltern periit ternpore sehismatis oc– cidentalis, narn perdurantibus 38 annis-ab anno 1378 usque ad annum 1417-Ec– clesia Romana divisa mansit in duas, immo ab anno 1409, in tres obedientias, nam jam ab initio existebant obedientia Romana et Avignionensis, quibus accessit abe-· dientia Pisana. Responclw: L'') Si illa acleo brevü, perioclus dissenssionis talem ac tr.ntam vim habuit eradicandi unitatem catholico-romanam, quid dicere debebis de scissione saeculari, atque in dies profundiori, quae sine ulla exceptione in aliis coetibus reperitur? 2. 0 ) Sed in schismate occidentali constat agi de personis, non vero de principiis; omnes enim catholici, sive theologi, sive canonistae, sive príncipes sive populus-Pro– videntia divina ita disponente-unitatem enixe quaerebant; dubium erat apud ipsos de Papa legitimo, non vero de Ecclesia propria, separata et adhuc fundanda. Ab uni– tate igitur Ecclesiae voluntaria et vera scissio locum non habuit; ac proinde loqui non licet de formali scissione Ecclesiae. Objectio 3. 0 : Magíster dixit: «Ulii enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ilii smn in medio eorunrn. Uncle sic arguitur: Ubi duo sunt congregati in nomine Christi, ibi est Christus ; et ubi est Christus, ibi vera Ecclesia. Uncle ad veram (23) AAS, 42 (1950i. 564-565.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz