BCCCAP00000000000000000000546
404 DE INVENTIONE: ECCLESIAE, th. 25, n. 402 quo hanc unicam condicionem apposuerunt ut aliquis sit vere Christia– nus: quod Christum Dominum esse Deum admiserit. Anno 1937 duo alii Congressus celebrati sunt, unus in Oxtord, denuo sub lemmate Vita et Actio; alius vero, in Edimburgh, sub lemmate Fides et Ordo, diversam tendentiam sectantes; ex his conventibus ortus est organismus quidam permanens ad unitatem interdum inveniendam, qui appellatus est Consilimn Oecumenicum Ecclesiarum (C. E. E.). Sub directione lrnjus Consilii Oecumenici alius magnus Congressus in Amsterdam, anno 1948, denuo adunatus est, cujus exitus videri potest in his verbis Commissionis permanentis Consilii Oecumenici: Divisiones quae dantur inter Ecclesias s1mt in contradictione cum ipsa natura Ec– clesiae (21). Denique ultimus Congressus habitus est in Evanston, anno 1954, ubi circiter 170 decies centena millia credentium repraesentati sunt; in eo actum est de Christo tamquam unica mundi spe; finis hujus Congressus fuit nuntium seu evangelium christianum propugnare et potentias ne– quissimi oppugnare. Ex his conventibus alius organismus potentissimus ortum habuit, cu– jus nomen est Consilium Internationale Missionurn. Utrumque Consilium conventum generalem habuit anno 1958 in Achi– rnota, in quo decretum fuit alium magnum Congressum celebrare in Ceylan anno 1960, ut tandem aliquando perveniatur ad consociationem arctissimam seu fusionem duorum Consiliorum, missionarii scilicet et oecumenici (22). Conclusiones, quae ex his erui possunt, hae sunt: a) Anxietates quae in massa Protestantium experiuntur, certo in– dicant sectas protestanticas nullam certitudinem habere de veritate ab ipsis professa. b) Fratres nostri dissidentes, tum Protestantes tum Orientales, fa– cile viam invenient in inquisitione histoi·iae ecclesiasticae et Sanctorum Patrum ad unitatem consequendam, si. gratia Dei adjuti, praejudicia saecularia et susceptibilitates paulispcr ab ipsis tollantur. c) Ecclesia Romana, eo quod super cathedram Petri tamquam in principio unitatis et universalis oecumenismi nitatur, tranquilla fruitur possessione veritatis. d) Ecclesia Romana, ne videatur de sua ipsa vera natura et de sua verissima missione dubitare, nullo modo potest discussiones cum aca– tholicis instituere circa naturam Christianismi vel circa alias quaes– tiones ad naturam Ecclesiae pertinentes. Hoc tamen periculo confu– sionismi semel pro semper remoto, optime disposita est, tamquam benigna Mater omnium christianorum, ad auxilium praestandum om– nibus hominibus qui veritatem sincero carde exquirant. De erroneo Irenismo quorumdam catholicorum, audias Romanum Pontificem PIUM XII in Encyc. Humani Generis: (21) (22) lRENIKON, 24 ( 1951). 39. Ctr. ADAM K., Vcrs l'Unité chétienne, Ed. Chevetogne 1949); AUBERT, R., La Sainte' Siége et· l'Union des Eglises, ed. Universitaires (Bruxclles, 1947). IDE111, Problémes ele l'Unité chrétienne ,ed. Chevetogne, 1953: P. CUTU– mEn, Rapprochement entre les chrétiens a-n XX siécle. ed. Mappus, 1944; CoNGAR, J. M., Chrétiens désunis, príncipes d'im oecumenisme. Collection «unam sanctam» (París, 1937); THILs, G., Histoire doetrinale du mouve– ment oecumenique. E. Warnay (Louvain. 1955). Periodlca: !RENrtrnN, a PP. Benedictinis de Chevegnone. Belgique; UNI– TAS, Rue Frarn;ois Ier., 8, París; !NSTINA, Officiu.m informativum de Unitate Eecles'iarum, Bd. d'Auteuil, 15, Bologne.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz