BCCCAP00000000000000000000546

DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 402 403 Certe omni laude digni sunt omncs illi qui, tale fiagitium deploran– tes, sive sacrificiis et precibus, sive conatibus scientificis omni ope la– borant ut omnes errantes ad unitatem Ji;cclesiae feliciter reducantur. Hoc ipsum denique Surnmi Pontífices Romanae Ecclesiae tamquam opus omnium maximum fidelibus christianis enixe commendant. Status quaestionis.-.ut autem rem bene intelligas, considerare debes quod omnes christifideles, tenere debeant Christianismum, ipsum scíli– cet Christianismum, qui fuerit ab ipso Christo traditus, non vero alium dimicliatum aut corruptum. Christianismus enim in essentialibus num– quam variare poterit, conditionibus et exigentiis temporum plus mi– nusve sese accornmodans. Datur certe in ipso, ex una parte, progressus dogmaticus vere or– ganicus et vitalis in intelligentia dogmatum; dantur, ex alia, res non paucae, ad structuram et ordinationem ecclesiasticam pertinentes, vere accidentales, quae, omnibus fatentibus, mutari possunt in decursu tern– porum et de quibus clari possunt legitimae discussiones. Sine ullo dubio multa inveniuntur in coetibus christianis extra Eccle– siarn degentibus quae ad verum Christianismurn pertinent et quae recte appellata sunt vestigia Ecclesiae. Nunc autern, passionibus hu.manis et aliis circumstantiis historicis quae in ortu coetuum dissidentium magnarn partem habuerunt, jam sublatis, remanent quaestiones dogrnaticae, in quibus facile conveniri potest dummodo omnes bona voluntate sinceroque animo lucem quae– rant. Hinc duplex dari potest 0ecumenismus, rectus videlicet et erroneus; rectus erit ille qui viribus unitis accedere nitatur ad Christianisrnum qualem Christus nos docuit; erroncus vero erit ille qui, spiritui hujus saeculi plu:o aequo sese accornmodans, aliquam veritatem revelatam di– recte respuat aut parvi faciat; aut indifferentismum religiosum sim– pliciter foveat, aut quemdam indifferentismum christianum colat, quasi unusquisque christianorurn coetus doctrinarn Christi profiteretur. Integer enim Christianisrnus non potest esse nec dimidiatus nec divisus. Notae historicae.-Sancta Mater Ecclesia jam in initio prioris schis– matis (saec. XD de filiorum prodigorum unione valde sollicita fuit, sicut colligi potest ex plurirnis tentaminibus in Concíliis Lugdunensi 0274), Florentino (14.38-1445) et praesertim Tridentino (1545-1565) habitis, nec– non ex conatibus a Rornanis Pontificibus indesinenter peractis, jam ab Innocentio III (1198-1216) usque ad Pium XII. Nec tantum Catholici sub ductu Romanorum Pontificum hanc anxie– :tatem pro Unione christianorum experti sunt, sed et ipsi dissidentes, qui forsitan hanc necessitatem unionis vividius expresserunt. Prirnus rnagnus Congressus celebratus est anno 1910, ab Episcopalia– nis, qui unionem quaesierunt tarn in ordine doctrinali quam in ordine constitutionis sub lernmate Faith and Order, in Edimburgh. Anno 1925, in Stockolm, in Congressu vere mundiali, et sub lemmate Lite and Work, Vita et Actio, coadunati sunt quinque Patriarchae, un– decim metropolitae, sexaginta Episcopi, sexcenti delegati ex triginta septern nationibus. Congressistae jarn ab initio absolute praescindunt, tamquam de re vere irnpossibili, de unione invenienda in quaestionibus de fide; hinc unionem frustra quaesierunt in caritate activa. Símiles conatus facti sunt in Congressu de Lausanne, anno 1927, in

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz