BCCCAP00000000000000000000546
402 DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 400-402 Sacerdotes saeculares, ad statum perfectionis pertinent; ipsis enim incumbit, et quidem ex officio, directio vitae religiosae, moralis et as– ceticae christifidelium; et quia nemo dat id quod non habet, status clericalis sacerdotium praesupponit; sacerdotium vero, diuturnam at– que exquisitam formationem tum intellectualem tum moralem; orones sacerdotes, inde a saeculo IV, in ecclesia occidentali, coelibatum obser– vare debent et suo Episcopo obedientiam praestare. Hinc virtutes, in quibus sacerdos eminere tenetur, sanctitatem eximiam commendant. Non negamus humanam fragilitatem aliquando hunc statum idealem obscurare, sed certe concedendum est quod, his non obstantibus, sta– tus sacerdotalis saepissime ac constanter fructus sanctitatis, ipsi pro– prios, producat. Numerus clericorum censetur circiter 260.000. Missionarii. Tum ex clero saeculari, tum maxime ex regulari, turma missionariorum vere ingens efformari potest, quorum labor per quin– que mundi partes protenditur. Sacerdotes utriusque cleri numerantur plus quam 21.000; fratres lai– ci, 9.000; Sorores plus quam 55.000; catechistae, 90.000; Magistri, 76.000; Scholae, 45.000; Nosocomia, 800; Pharmacopolia, 2.000; Asyla pro senibus, 450; Asyla pro leprosis, 100; Seminaria indigena, 375 (20). Sanctitas igitur passiva Ecclesiae, tum eximia tum saepe heroica, eloquenter his documentis, ex historia missionum depromptis, conflr– matur. Sed neque excludenda est sanctitas eximia et heroica a statu sae– culari, nam Ecclesin quolibet tempore sanctas et beatos invenit ac pro– clamavit inter sponsos et viduas, inter pauperes et divites, inter reges, denique, et conditione humiles. Nec mirandum a nobis est, nam oro– nes christifldeles ad sanctitatem vocantur; tamen sanctitas securius ac abundantius obtinetur in statibus perfectionis. 401. Conclusio.-Ex his clare omnino constat Ecclesiam Catholicam Romanam perfecte verificare quatuor proprietates de quibus in thesi superiori egimus; alias vero ecclesias, graeco-russicam videlicet et pro– testanticam, illas proprietates, vel non habere, vel valde obscuratas habere; thesis igitur nostra probata est. 402. Scholion circa sic dictum Oecumenismum seu Panchristianis– mum.-N ostris maxime diebus homines sese associant ut inde viribus omnium unitis negotia sua praecipue temporalia facilius ad exitum per– ducant. Hinc maxime dolendum est quod Christiani, qui a Magistro praeprimis mandatum unitatis et caritatis acceperunt, in tot tantisque factionibus et divisionibus decursu saeculorum dispertiti inveniantur. Hoc phaenomenon lamentabile a nonnullis tamquam verum scandalum christianorum recte consideratur. Ad hoc igitur scandalum removendum et, si fieri potest evanescen– dum, non parvi conatus facti sunt, et quidem ex omni coetu christiano– rum, tum scilicet ex parte Catholicorum, tum etiam ex parte Orienta– lium, tum denique ex parte Protestantium. (20) Cfr. ZAPELENA., op. cit., p. 455.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz