BCCCAP00000000000000000000546

16 DE NOTIONE THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS, n. 21-22 adhibenda est theologia fu!ldamentalis practica, illa scilicet quae valo– rem subjectivum argumentorum praebeat. In hac methodo excitatur potius appetibilitas, sublimiores et occultiores aspirationes cordis et men– tis excitantur; tune denique, proponatur revelatio christiana, tam– auam harum aspirationum perfecta quietatio; uti scitur, argumenta quae placent, facilius admittuntur. Uno verbJ, praeparentur mens et voluntas ad placidam verbi revelati et Ecclesiae admirationem (27), nec desunt pro nostris diebus argumenta apta, attentis diversis exigentiis culturalibus. Re enim vera, illis qui pulchritudinem amant, proponatur methodus aesthetíca, in qua facile ostenditur Christianismum esse primum fontem pulchritudinis, sicut optime fecit CHATEAUBRIAND. Illis vero qui erga catholicam religionem repugnantiam, ut ita di– cam. experiantur, eo quod ipsam incompatibilem existiment cum pro– gressu scientiarum, proponatur methodus scientifico-empirica, in qua demonstrari potest talem incompatibilitatem non dari, sicut fecit Cnrd. WISEMAN. Illis denique qui ex analysi historiae religionum ancipites inveniun– tur, proponatur methodus historico-comparativa, in qua facile est pro– bare Christianismum omnes alias religiones transcendere. Uti suo loco dicemus (cf. n. 83), adhiberi etiam potest, summa ta– men cum cautela, methodus immanentistica, ita ut animus praeparetur ad acceptationem veritatis; cum jam mens fuerit berre disposita, argu– menta theoretica profundiorem vim exerceant necesse est. Proinde, Apologeta Catholicus omni diligentia et spiritu apostolico psychologiam humanam et scientias naturales assidue colat, argumenta aptiora pro diversis casibus seligat, objectum amabile et omnino appe– tibile pro viribus ostendat, erga personam Christi tenerum amorem ex– citet. atque tandem conversionem animi Deo animabusque Christo di– lectis commendet. 22. Scholion: Ctrum haec locutio: «Theologia Fundamentalis» sit appropriata. Quaeritur utrum haec disciplina jure appellari possit Theologia Fun– darnentalis. Hanc denominationem nuper modo generico justificavimus cum ostendimus quonam sensu nostra disciplina sit fundamentum fidei ac theologiae. Ejusdem intima relatio cum tractatu dogmatico obvia apparet. Eamdem denominationem apud theologos tum veteres (28) tum modernos (29) continuo invenies. (,n J Hac metl1odo wms est e. g, KEWMAN in suo opere Grammar of assent. (28) e. g, KN0I.L (A. a Hulsano), Instit1ltioncs theologiae ciogmaticae generalis (Taurini, 1855); SI'RINZL, Manuel de théologie fondamcntale (Taurini, 1873); SCHWETZ, Theologia fundamentalis (Vindobonae, 1874); J. DIDIOT, Logique surnaturelle subjcctiTe (París-Lille, 1891); OTTIGER. Theologia J1tn– da111entalis (Friburgi Br., 1897); HURTER, Theologiae dogmatic,ie compen– dium (Oeniponte, 1896). (29) e. g, TANQUEREY-J. B. Bono, svnoPsis theologiae dogmaticae funclamentalis. t. I, ed. 26 (Parisiis, 1949); LERCHER-SCHLAGENHAUFEN, Jnstitutiones theo– logiae dogmaticae, ed. 5." (Barcinonae, 1951), vol. I: De i:cra rcligione, De Ecclesia Christi, De Traditione et Scriptura; M. NIC0LAU-J. SALAVERRI. Sa– crae Theologiae Summa (Matriti, Hl50), vol. I: De recelatione Christiana, De Ecclesia Christi, De S. Scriptura; Fr. CALCAGN0, Theologia fundamenta– lis (Neapoli, 1948); H. FELDER, Apologetica sive thcologia /1l1:damentalis (Romae, 1923, ed. 2.a); S. TR0MP, De revelatione christiana. sectio prima: Introductio ele theologia fundamentali apologetica (Romae. 1950, ed, 6.a),

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz