BCCCAP00000000000000000000546
398 DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 399 ipsos, impossibilem, nam reapse sanctitas non tantum communis, ve– rum etiam eximia, dari potest, et aliquando etiam datur; sed in hoc loco idem dicendum est ac de protestanticis, id est, quod eorum sancti– tas debebatur illis mediis sanctificationis verae Ecclesae Christi, quibus adhuc utuntur. Sanctitas charismatica. Ejus possibilitas non potest a priori negari (cf. n. 389). Ceterum, potest Deus miracula patrare in confirmationem alieujus veritatis a Schismaticis professae; miraculum tamen repugna– ret in confirmationem erroris, e. g. in confirmationem negationis Pri– matus Petrini, vel ejus infallibilitatis, nam, in hoc casu, miraculum de– monstraret veritatem relativam religionis falsae, quod aperte repugnat. Sed quaeritur nunc utrum dentur de facto, apud ipsos, vera mi– racula, an non; et si affirmative, utrum eorum veritas historica et philosophica probari possint. De hac re aliquid dicemus in sequentibus. Canonizatio sanctormn. In ecclesia graeco-russica, a saeculo XI usque ad annum 1721, criterium ddinitivum pro canonizatione sancto– rum practice reducitur ad venerationem populi et ad incorruptionem cadaveris. Deinde, usque ad annum 1914, canonizatio, seu proclamatio cujuslibet sancti, reservatur Imperatori, sed a Sancta Synodo decreta praeparantur; magni aestimantur miracula ad tumulum patrata; in– corruptio tamen cadaveris est, pro ipsis, criterium definitivum. (-0raeci canonizant per simplex decretum, quo serví Dei cultus vel jam existens permittitur ac probatur, vel primum inauguratur et hoc plerumque, non semper, propter miraculorum famam. Vitae sanctitas in genere memoratur. Eadem brevi via sancti russi fere orones cultum publicum adepti sunt. Excipiendi tantum sunt illi acto, quos Synodus Dirigens intra annos 1721-1914 canonizavit juxta novam formam, quae paucis sic describi potest: 1. 0 ) Fit praevia investigatio non quidem de heroicitate virtutum, sed de miraculis canonizandi ad ejus tumulum patratis, ex quibus ma– xime attenditur cadaveris incorruptio. 2. 0 ) Imperiali decreto cultus serví Dei ejusque annua festivitas praes– cribuntur. 3.º) Ante ritum solenmem canonizationis, per tres dies continuos, multae celebrantur panichides, seu missae defunctorum, pro requie animae famuli Dei.» Sic Orientalista Jugie (11). De sanctitate charismatica, seu de miraculis, ab ipso Auctore haec audi: «Catholici auctores... Ecclesiae graeco-russicae falsitatem ex hoc arguunt, quod haec miraculorum charismate careat ... Ad haec quidam polemista.e dissidentes responderunt enumerando longam seriem por– tentorum in sua Ecclesia post schisma effectorum sive a Deo immediate, sive ad invocationem beatae Mariae Virginis et sanctorum... Ita prae– sertim Nectarius [anno 1844] ... provocat: (11) Op. cit., p. 549.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz