BCCCAP00000000000000000000546
DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 399 397 b) De sanctitate charismatica, ar,ud Lutheranos, ne quidem mentic, fieri potest, nam miracula, sublato hominis libero arbitrio, theoretice nullam vim habere possunt. Lutherus logice omnino existentiam mi– raculorum negavit; tamen a sectis modernis miracula f acile finguntur c) De sanctitate eximia et heroica. Haec sanctitas praesertim mani– festari solet in processibus canonizationis et in statibus perfectionis. a') In canoni.wtionibus. Praxis canonizationis, apud Protestantes, semper habita fuit tamquam res inaudita. Tamen Ecclesia Anglicana recenter parodiam canonizationis perfecit, cum sanctos declaravit TER– TULLIANuM ( ! ), CATHERINAM DE SIENA, JOANNEM WICLEFF ( ! ), VvESLEY, PAR– KER, CRAMTl1ER, KEBLE, NIGHTINGALE, LAND, CAROLUM I et HENRICUM VI. Risum teneatis? (8). Protest:rntes igitur evidenter carent hoc medio probationis, quod in Ecclesia Catholica, ut videbimus, clarius luce splendet. b') In statibus perfectionis Cum status perfectionis 111 ipso Evan– gelio fundamentum habeat et enixe commendetur, mirum non est quod in Ecclesia catholica vigeat atque floreat (cf. n. 400); jamvero, inter principes virtutes hujus status enumerare debemus perfectam virgini– tatem, coelibatum, exercitia mortificationis, humilitatem, abnegationem, votum paupertatis et obedientiam, etc. Nunc autem, apud Protestantes haec omnia parvipenduntur, immo et irridentur, vel saltem ut irrationalia declarantur. Nostris tamen diebus, aliqua exceptio facienda est, nam apparent apud ipsos aliquae communitates tum religiosorum tum religiosarum, quae communitates Ecclesiae Romanae imitare intendunt; sic, in Anglia, enumerantur 9 coetus virorum, et 52 coetus feminarum; in Statibus vero Foederatis Americae Septentrionalis, 6 coetus virorum et 16 coetus feminarum (9). Propagatio missionalis. Certe, apud Protestantes, reperiuntur multi missionarii; sed, ipsa expcrientia teste, quaeri posset utrum ratio prin– ccps hujus facti inveniatur in eorum zelo apostolico, an potius in eorum splendida remuneratione. Historia missionum respondeat! 2.º) In ecclesia Graeco-russica. Graeco-russici magna ex parte et theoretice semper retinuerunt principia et media sanctitatis, seu sanc– titatem activam; practice tamen defectus substantiales paulatim admi– serunt; sic, e. g. sanctitas matrimonialis letale vulnus accepit, n:im dissolutio vinculi, apud graeco-russicos, facile et sine negotio obtine– tur; praedic2tio verbi divini fere nulla dicenda est in urbibus, et, in medio rurali, omnino rara evasit; in regionibus bene multis bis per annum praedicatur (10). Ex his certo colligere non licet sanctitatem communem esse, apud (8) Cfr. n. 000 in omnf;s Episcopi Romani recensentur. (9) Cfr. CRIVELLI, I Protestanti, ]). 163-171. (10) JTTGIE, M., Theologia clogmatica christianormn orientalimn, t. 4 (Parisiis, 1931), p. 546-547; art. Eglises slai:es clissiclentes, DAFC. col. 1378-1380.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz