BCCCAP00000000000000000000546

396 DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 397-399 ipsos. Immo etiam apud ipsos admitti potest quaedam jurisdictio, in foro scilicet sacramentali, ex benigna concessione tacita Romanorum Pon– tificum. Sed hujusmodi successio, iterum dicimus, est nota mere negativa. III.-IN ECCLESIA ROMANA ADEST APOSTOLICITAS 398. Probatur. l.º) Aciest apostolicitas fonnalis, nam, in thesi de perpetuitate Primatus, jam abunde probata fuit; in ea enim dixímus successores Petri existere debere, ex voluntate Christi, in Ecclesia et aliunde probavimus legitimum successorem Petri fuisse semper Epis– copum Romanum (cf. th. 23an1.). Ergo Ecclesia Romana est apostolica apostolicitate formali. 2.º) A.ciest etiam apostolicitas materialis, nam ibi etiam demonstra vimus. documentis historicis, Episcopos Romanos, unos post alios, sese succedere, et quidem serie numquam interrupta. Joannes XXIII, feliciter regnans, non aliter ac ejus praedec8ssores, occupat Sedem Sti. Petri (7). Apostolicitas igitur in Ecclesia Romana est nota satis manifesta. Si tamen a via romanitatis praescindamus, erit nota negativa. IV.-IN ECCLESIIS PROTESTANTICIS ET GRAECO-RUSSICIS NON ADEST SANCTITAS .399. Probatur. l.º) In ecclesia protestantica. Si Protestantismum in suis principiis doctrinalibus consideremus, haec dicenda existimamus: a) De sanctitate activa: Jpsum principiwn scmctitatis, nempe libe– ra determinatio hominis sub infiuxu gratiae, omnino negatur, nam Lu– therani expresse negant liberum hominis arbitrium sub inf1uxu gratL<e. Homo, juxta ipsos, sola fide justificatur; verum sacrificium non da– tur; sacramenta, sanctificationem conferentia, non admittunt. Hinc Protestantes meciia sanctitatis fere ad nihilum redegerunt: quapropter sanctitas activa, seu ontologica, valde diminuta invenitur. Non tamen negamus possibilitatem sanctitatis communis, salkm apud eos. qui in ecclesia protestanticv. bona iide versantur; ii enim esse solent homines simplices, scientifice minus exculti; hac bona fide snp-– posita evifü·ns est quod illa principh sanctitatis verae Ecclesiae Chris-· ti, ab ipsis adhuc retenta, vim habeant efficiendi sanctitatem saltPm communem; cogita e. g. firmam eorum persuasionem circa efficaci:nr. Redemptionis, baptismum validum, inspirationem Sacrae Scripturae, quam admittunt. Si quae igitur adsit apud ipsos vera sanctitas, haec attribui debet ipsis mediis sanctificationis verae Ecclesiae, quibus Protestantes adlmc utuntur. Sed, quia ecclesia protestantica majorem saltem partem me– diorum e medio sustulerit, jure dicere possumus ipsam, de facto, dimi– nuisse fructum sanctitatis communis. (7) A. D'ALÉs, art. Saints; DAFC, col, 1136.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz