BCCCAP00000000000000000000546

DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25 n. 396-397 395 minusve enumerantur 210.000.000 catholicorum; in America, 139.000.000 · in Asia, 20.000.000; in Africa, 6-7.000.000; in Oceania denique, 2.000.000 Ergo Ecclesia Romana in universo mundo conspicuam saltem habet re– praesentationem, et haec diffusio simultanea dici debet, saltem a tem– pore ex quo ad aetatem adultam pervenerit. Denique tandem de ipsa diffusione relativa nobis loqui fas est, nam catholici sunt 19 per 100, Protest::mtes sunt 9 per 100, et alii christiani, simul sumpti, nonnisi 8 per 100 numerantur. Ergo catholicitas Ecclesiae Romanae est manijesta. III.-NON ADEST APOSTOLICITAS IN ECCLESIIS PROTESTANTICIS ET GRAECO-RUSSICIS 397. l'robatur. 1.'1) In ecdesia protcstautica. Placet nobis dilemma a LERCHER propositum: «Ortae enim sunt (eorum sectae) per separatio– nem ab Ecclesia catholica, quae, tune temporis, erat, aut non erat. apostolica. Si erat, protestantes sunt extra Ecclesiam apostolicam; si non erat, apostolicitas jam penitus exstincta erat, et protestantes a fortiori, apostolicitate carent, (5). Hoc valet praesertim de apostolicita– te jormali. Sed majar pars Protestantium exclusa manet etiam ab apostolicita– te materiali, eo quod ipsam institutionem apostolatus prorsus aspernat. Hoc saltem dicendum est de Lutheranis et Calvinistis. Sectae vero Episcopalianae possunt, indirecte, habere successionem r,rnterialem, ex earum communicatione cum ecclesia graeco-russica; utrum hanc succcssionem, de facto, adhuc retineant, pendet a quaestio– ne de validitate ordinationum in Anglicanismo. Tempore LEONIS XIII, quaestio his verbis decisa est: -2:Motu proprio, certa scientia pronuntia– mus et declaramus, ordinationes ritu Anglicano actas, irritas prorsus fuisse et esse omninoque nullas... » (D 1966; cf. D 1963-1965, ubi ratio– nes nullitatis exponuntur) Tamen fertur Anglicanos, postea, hunc defectum subsanasse per adoptionem materiae et formae validae, nam Episcopus valide ordina– tus vel consecratus proveniret ex ecclesia graeco-russica (6). Sed, uti scitur, successio materialis est tantum nota negativa. 2. 0 In ecclesia g:racco--.russica non adest apostolicitas. Graeco-russici certe carent apostolicitate jormali, nam deest apud ipsos legitimitas missionis. Nihilominus apostolicitatem materialem · evidenter possident, nam, tum in sede Antiochena, tum Alexandrina, Episcopi sese successerunt successione non interrupta, et probabiliter directa; saltem successionem indirectam ostendere possunt, nam potestas ordinis conservata est apud (5) LEilCHEI:-flCHLAGENHAUFEN, Inst. theol. (1945), t. I, p, 247. (6) D 196:l-1966; C. CrrIVELLI, art. Angliccme (Ordinazioni), EncCatt, I, col. 1211-1273.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz