BCCCAP00000000000000000000546

394 DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 395-396 II.-NON ADEST CATHOLICITAS IN ECCLESIIS PROTESTANTICA ET GRAECO-RUSSICA 395. Probatu:r. l.º) In ecclesia protest::mt.ica, nam catholicitas, in fontibus adserta, postulat diffusionem unius ejusdemque Ecclesiae. Ubi nulla unitas regiminis. ibi rmlla Christi Ecclesia. Jamvero, ab ipsis incunabulis Protestantismi, tum ecclesia Lutherana, tum ecclesia Cal– vinistica, tum denique ecclesia Anglicana, differunt inter se, et pastea fere innumerae sectae ex ipsis prodiere. Nota enim regiminis est inse– parabilis a nota unitatis. Ergo, apud Protestantes, vera co.tholicitas nec invenitur, nec inveniri umquam poterit. Quapropter, etsi protestantis– mus materialiter sumptus, sat amplam habeat diffnsionem cum nume– ricam tum geographicam, tamen vera unitate caret. Etiam aliter argui posset hoc modo: ubi nullum principium efficax unitatis, ibi erit necessaria discrepantia in rebus fidei, nam deficit auc– toritas, quae acl directionem est omnino necessaria. 2.º) In ecclesia graeco-russica, non aclest catholicitas facti, eo quod eorum ecclesiae sunt acephalae, plerumque vero nationales. Praeterea, Graeco-russici, jam a saeculo xn, penitus ignoraverunt praeceptum Domini Evangelium diffundendi. Hactenus igitur, ecclesia graeco-russica caruit ~atholicitate facti, nam circumscripta mansit intra fines Europae orientalis proximi Orien– tis; caruit etiam catholicitate juris, nam, ex ipsa ejus historia facile probari potest nullam, apucl ipsos, adfuisse inquietudinem cliffundendi suam ecclesiam. Ceterum, nec actualis satis numerosa per orbem cliffusio nostrum judicinm mutare potest, eo quod agatur de simplici dispersione civium illius regionis. minime vero ele adimpletione mandati Christi, diffusio– nem praecipientis. Haec sufficiant ut a certamine notarum excludatur hace ecclesia graeco-russica, nam vera Ecclesia Christi non potest quocumque modo a suis proprietatibus separari. II.-ADEST CATHOLICITAS IN ECCLESIA ROl\IANA 39(i. l'robatur.-Quod facile probatur duabus rationibus: a) Appellatur catholica tum ab ejus amicis tum ab ejus inimicis, etsi inimici hoc vocabulum «catholica» «internationalis» generatim nonnisi clespective adhibeant. Saltem factum consignatur jam a tem– pore Sti. Ignatii (a. 107) (4). b) In Ecclesia Romana, definitio catholicitatis perfecte adimpletur, nam una eademque Ecclesia per totum orbem terrarum invenitur dif– fusa, tum numerice (n. 391), tum etiam geographice; in Europa plus (4) Legas S. Augustinrnn, R 1548

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz