BCCCAP00000000000000000000546

DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 3lJ3-394 393 tialibus adhuc conveniant, tamen non desunt alii-progressistae-qu1, principiis rationalismi imbuti, propugnent dogmata esse mutabilia. Quapropter infallibilitas hujus ecclesiae aegre probari poterit. Jarn age, cum vera Ecclesia Christi sit infallibilis (cf. thes. 26), sequitur quod ecclesia Graeco-Russica, ob defectum hujus proprietatis, non sit vera Ecclesia Christi. Unitas regiminis.-Graeco-Russici subjectum potestatis reponunt in Collegio Episcoporum, qui Apostolis succedunt. Juxta ipsos, Petrus et, pastea, Romani Pontífices primatum honoris tantum acceperunt, non vero primatum jurisdictionis. At ipsum regimen collegiale valde diminuturn manet, eo quod, ex circumstantiis historicis, exortae fuermt ecclesiae nationales, seu auto– cepthalae; quo factum est ut unitas collegialis regiminis letale vulnus acceperit, et ipsa unitas soci::llis notabiliter disgregata, immo et fere destructa, jam reperiatur. !.-IN ECCLESIA CATHOLICA ROi\íANA, E CONTRA, PERFECTA ADEST UNITAS 394. Probatur. a) Adest unitas fidei, nam, in quolibet momento suae historiae, Ecclesia Catholica Romana eadem dogmata religiosa professa est. Hoc autem probatur: a') Ex formulis symbolicis, jam inde a primis saeculis, ab omnibus fidelibus christianis recitatis: b') Ex Confessionibus fidei decisionibusque Conciliorum, saepe ab Ecclesia peremptorie impositis; earum formulas diversissimas collectas invenies apud DENZINGER: e') Ex libris doctrinalibus, inter quos adnumerantur catechismi, qui ub!que terrarum e:1dem dogmata uniformiter docent; et compendia theologica, quae clericos in eadem doctrina eademque terminología effor– mant, collectiones praedicationis, etc. d') Ex magisterio authentico et infallibíli Ecclesiae, ab omnibus re– cepto, sive subjectum sit episcopatus, sive unus Romanus Pontifex. b) Adest unitas reuiminis, quae maxime splendet in Codice Juris Canonici, in quo miro modo et usque ad apicem statuitur mutua ele– menti rectoris interdependentia, quae, deinceps, adamussim ad praxim deducitur. Fideles enim subjici debent, et de facto subjiciuntnr, clero locali; clerus vero, Episcopo dioecesano; Episcopi dioecesani, denique, Romano Ponti.fici; et non tantum in materia doctrinali verum etiam in disciplinaria, et etiam liturgica. Nihil, si agatur de re alicujus momen– ti, improvisationi relinquitur, nam omnia sunt 2.d unguem determinata. e) Adest 1mitas cultus, nam, etsi in ritibus aliqua varietas permitta– tur, tamen omnes ritus ad idem objectum diriguntur; tandem, eadem fidei mysteria venerantur, idem offertur sacrificium, eadem sacramenta aequo modo conficiuntur. Ergo unitas, quae in Ecclesia catholica Romana eminet, omníbus est manifesta, et undequaque perfecta.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz