BCCCAP00000000000000000000546
DE INVENTIONE :E'CCLESIAE, th. 25, n. 391-393 391 separabiles; cum denique istae quatuor proprietates sint notiores quam ipsa Ecclesia, et proinde virtutem habeant ipsam Ecclesiam notificandi, diximus has quatuor proprietates esse etiam notas verae Ecclesiae Christi. 392. Status quaestionis.-Quaeritur nunc, utrum et quomodo illae quatuor notae diversis coetibus sive ecclesiis christianis, certamini con– currentibus, conveniant. Responsum damus in enuntiatione theseos. Huic certamini admitti possunt ecclesia Protestantica, ecclesia grae– co-russica et ecclesia Catholica; etsi aliae etiam dentur ecclesiae, ta– men derelinquendae sunt, vel quia sunt numero exiguae, vel quia deest in ipsis universalitas ... Numeri loquantur. Ecclesia Catholica habet circiter 400.000.000 hominum. Ecclesia Protestantica (globatim sumpta) enumerat circiter 180.000.000- 200.000.000 hominum. Ecclesia Graeco-Russica habet inter 140.000.000 et 180.000.000 ho– minum. Raskolniki, ab ecclesia graeco-russica separati, sunt 2.000.000 vel 3.000.000 hominum. Alii schismatici: Monophysitae et Nestoriani sunt 7.000.000 homl– num .(D. 393. l'robatur thesis per modum unius. I.-NON ADEST UNITAS IN ECCLESIIS PROTESTANTICIS ET GRAECO-RUSSIOIS l.º) In Ecclesia Lutherana.-Plerique Lutherani asserunt Christum praecepisse praedicationem verbi Dei, administrationem baptismi et commemorationem Coenae. Advertas tamen Lutheranos, in hac re, logice non procedere, nam, juxta eorum principia, hoc ipsum negare debebant, eo quod dicant Ec– clesiam Christi esse essentialiter invisibilem. Lutherani nonnisi apparenter statuunt principium unitatis doctri– nae et cultus; apparenter-diximus-, quia, secundum eorum placita, praedicatores nullam missionem divinam ostendunt, ac proinde nullam habere possunt infallibilitatem in proponenda doctrina. Lutherani hoc unicum principiurn unitatis fidei admittunt, videli– cet: illustrationern Spiritus Sancti, qua singulis fidelibus aperiretur sen– sus in Sacra Seriptura contentus. Jam diximus supra (n. 82) factum revelationis, in hoc systemate, non posse ope revelationis probari. Cum jam aliunde nos sciamus principium unitatis fidei, a Christo institutum, reponendum esse in magisterio infallibili, sequitur quod Lutherani non possint habere unitatem fidei. Ceterum ipsa historia saecularis nostram assertionem ipsis factis (1) Cfr. praesertim A. n'ESPIERREil, La religion dans les diférents pay.s d·u mona (1930-19a4l; H. A. KrrosE, Religionsstatistilc, in ThRev, 37 (1938), 150; M. I. CoNG.\.R, Chrétiens desunís (1937).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz