BCCCAP00000000000000000000546

DE INVENTIONE ECCLESIAE, th. 25, n. 390-391 Documenta antiquitatis videas apud R 97-118, 186, 226, 271, 280, 516- 525, 838. 390. Conclusio: Multa in fontibus inveniuntur documenta, quae de– monstrant sanctitatem esse proprietatem ab Ecclesia Christi insepara– bilem; sic e. g. Ecclesia est societas ontologice sancta, Christus est in sanctitate perfectissimus, Christus efficaci oratione petit ut sanctitas eximia in membris suae Ecclesiae non deficiat; praedicit martyrium discipulorum; iterum atque iterum commendat exercitium virtutum dif– ficilium, etc. Ergo, ex voluntate Christi, Ecclesia erit active et passive sancta. Sanctitas ut nota: quaeritur utrum sanctitas, prout ex fontibus des– cripta, sit etiam nota Ecclesiae Christi. Sane, hac in re, distinctione opus est, nam sanctitas ontologica certe non potest ullo modo dici nota Ecclesiae, eo quod ejus doctrinam ejus– demque media sanctificationis, e. g. efficaciam sacramentorum nonnisi post cognitionem ipsius Ecclesiae agnoscamus. Sanctitas charismatica, e contra, dici potest nota Ecclesiae Christi, si revera de ea nobis constet. Sanctttas pass.iva communis non potest dici nota Ecclesiae, eo quod difficile sit probare eam non inveniri in omnibus ecclesiis, etiam sepa– ratis Ac de facto absque dubio invenitur. Sanctitas eximia et heroica, si reapse apud multos et ubique et om– ni tempore reperiatur, dici debet vera nota Ecclesiae Christi, eo quod orones conditiones requisitas perfecte adimpleat. ART. II De inventione verae Ecclesiae. THESIS 25.s: Quatuor istae notae, quae tamquam proprietates essentiales in vera Ecclesia Christi necessario adesse debent, armd ecclesias separatas aut simpliciter non inveniuntur, aut nonnisi imper– fecte adsunt; e contra, in Ecclesia Catholica Romana omnibus numeris perfecte reperiuntur. 391. Connexio materiae.-Io. thesi praecedenti probavimus Ecclesiam, a Christo fundatam, esse unicam, in quantum scilicet Christus non plures, sed unam tantum Ecciesiam instituit; probavimus rursus hanc Ecclesiam, a Christo institutam, debere esse, ex ipsa voluntate Christi, unam unitate fidei, regiminis et cultus; catholicam catholicitate tum juris tum facti; sanctam sanctitate eximia et heroica; ac, denique, apostolicam apostolicitate saltem materiali. Demonstravimus adhuc has quatuor qualitates esse, ex ipsa volun– tate Christi, proprietates Ecclesiae essentiales et necessarias, ab ea in-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz