BCCCAP00000000000000000000546
DE NOTIONE THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS, n. 20-21 15 Ecclesia Catholica tamquam divinitus revelata proponuntur, sine una scientificae investigationis praeoccupatione, simpliciter credit. Jam quaeritur utrum studium scientificum theologiae fundamentalis revera fidelibus importet aliquod beneficium, et si affirmative, in quo consistat. Respondendum est: l.º) Studium theologiae fundamentalis nullum influxum exercet circa firmitatem actus fidei, nam actus fidei non ni– titur in fundamento rationali, sed in auctoritate Dei; quapropter mo– tiva scientifica credibilitatis et credentitatis firmitatem internam fidei minime augent, quandoquidem ejus certitudo omnem aliam certitudinem mere humanam antecellat. 2.º) Tamen, fides, etsi extrinsece, magnopere juvatur motivis credi– bilitatis; certitudo vulgaris in certitudinem scientificam, reflexam, transit. <<Haec motiva removent obstacula ab adversariis congesta; propug– nacula exstruunt circa fidei arcem; excellentiam, sublimitatem, pulchri– tudinem fidei ostendunt indeque mentem fidelium replent reverentia, amore, gratitudine, alacritate ad ea, quae fidei sunt, exercenda» «26). e) Quid dicendum de iis fidelibus qui, in medio adverso, et quidem in scientiis hu.manis bene exculto, inveniuntur? Profecto, pro ipsis cogni– tio profunda motivorum credibilitatis indispensabilis dicenda est et om– nino necessaria: ii enim parati semper esse debent ad satisjactionem dandam omni poscenti de ea quae in eis est, spe (I Petr 3, 15). Sic in pugna roborabitur fides, quae secus magnum subire posset periculum, atque in dies magis magisque in objectum vivi amoris convertetur. Praesertim vero, praedicator et custos verbi Dei coram populo, sacer– dos nempe Christi, scientiam apologeticam possidere et magni facere debet; nec deerunt occasiones suam scientiam in praxim reducendi. 21. Difficulta-s practica.-Ex his quae modo diximus praecipue de munere theologiae fundamentalis quoad gentes infideles, forsitan juve– nis quidam levita enixe occasiones quaerat in ejusdem vita pastorali hanc disciplinam ad praxim reducendi, immo et in victorias faciles et securas somniabit. Quid ergo dicendum de hac re? Ipsa experientia nos docet adesse, in praxi, scopulos non parvi mo– menti; praeterea, humana psychologia difficultates profundas et inve– teratas nobis patefacit. Generatim saltem loquendo, adest in homine,, quoad spiritualia, maxima pigritia; quoad temporalia vero, innata pro– clivitas, maxime sensuum allicitiva. Jamvero judicium credibilitatis et credentitatis, per motiva apologetica acquisitum, non tantum supponit investigationem serenam et diuturnam hujus rei, verum etiam passio– num subjectionem. Hinc. theologia fundamentalis theoretica, quae exclusive ad valorem objectivum argumentorum attendat, data occasione, in praxi saltem mi– nus apta videri poterit. Quare, in hisce casibus, si revera occurrunt, (26) H. FELDER, Apologetica, vol. I, p. 17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz