BCCCAP00000000000000000000546
DE NOTIS ECCLESIAE, th. 24, n. 389 389 Ipse Christus, exemplar omnis perfectionis, his et similibus verbis, sanctitatem commendavit: Mt 19, 12 Et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cae– lorum _(7). In hoc loco virginitas absque dubio commendatur et laudatur. Mt 19 21 Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperl– bus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, et sequere me. 28 Aml n dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sede– rit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vo;;; super sedc-s duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. 29 Et omnis, qui rell– querit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut m'.1trem, aut uxorem, aut filias, aut agros propter nomen meum, centuplum qcci– piet, et vitarn aeternarn possidebit. Paupertas altissima, ut apparet, enixe commendatur, tamquam me– dium liberationis spiritualis a re materiali, mundana. Mt 16, 24 Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat cru– cem suarn, et sequatur me. Mt 5, 43 Dico vobis: Diligite inirnicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos: 45 ut si'tis filii Patris vestri... 48 Estate ergo perfecti, sicut et Pater vester cae– lestis perfectus est. Sectatores igitur Jesu exercere debent, et quidem constanter, virtu– tes di.fficiles, quae, proinde, semper invenientur in vera Ecclesia Christi. Ex S. ,Toanne pauca seligimus: Jo 3, 16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Jo 13, 34 Mandatum novum do vobis: Ut cliligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35 In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mci estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Jo 15 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione... 13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis, si .C:eceritis quae ego praecipio vobis. Jo 16, 2 Venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obscquium se vraestare Deo. 3 Et haec facient vobis... 33 Sed confidite, ego vici mundum. Jo 17, 17 Sanctifica eos in veritate ... 18 Ego pro eis sanctifico meipsnm: ut sint et ipsi sanctificati in veritate (cf. n. 386). (7) Cfr. contcxtum et 1 Cor 7., 7-8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz