BCCCAP00000000000000000000546
388 DE NOTIS ECCLESIAE, th. 24, n. 389 Jesus enim h'.lec mnnia discipulis promisit absque una limitatione temporis; et revera historia Christianismi talibus miraculis splendet; nostris etiam diebus, sanctuaria, e. g. Lapurdi et Fatimae, non panca signa continuo nobis praebent. Ergo Ecclesia Christi dici debet sancta ontologice, eo quod in seipsa sit sancta et suos asseclas revera sanctificet (active sancta). De hac vi sanctificandi loquitur Christus, e. g. in parabola fermenti: Mt 13, 33 Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. 2.º) Ecclesia Christi est moraliter sancta, nam ex eo quod Ecclesia Christi vim activam habeat sanctificandi, jam SBquitur sanctitas pas– siva membrorum, actibus liberis ab ipsis assequenda; nec ratio est a longe repetenda, eo quod Deus nihil inutiliter agat; si enim Deus ins– tituit media efficicia sanctificationis et assistentiam absolute promittit, impossibile est quod effectus sanctitatis non sequatur. Hinc in Ecclesia Christi esse debet, saltem ut mínimum, sanctitas communis. Sed videamus adhuc quomodo in doctrina Christi expresse conti– neatur non solum sanctitas communis, verum etiam sanctitas eximia. immo et heroica. a) Jesus loquitur in parabolis de hac triplici sanctitate: Mt 7, 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. 18 Non potest arbor bona malos fructus facere ... 19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Mt 13, 23 Qui vero in terram bonam seminatus est, fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum ... 37 Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38 Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni ... 39 Messis vero, consummatio saeculi est... 43 Tune justi [post judi– ciumJ fulgebunt sicut sol in regnp Patris eorum. In Ecclesia 1gitur Christi erunt boni et mali usque ad consumma– tionem mundi; proinde, in Ecclesia semper erit saltem sanctitas com– munis; sed, in verbis citatis, sanctitas absolute promittitur in triplici gradu, nam hoc videntur exprimere verba illa: <<fructum ... centesimum, sexagesimum, trigesimum... » b) Tamen terminis magis explicitis promittitur, ve1 asseritur, sane– titas eximia et heroica: Ait S. Paulus: Eph 5, 25 Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiarn, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et irnmaculata.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz