BCCCAP00000000000000000000546
DE NOTIS ECCLESIAE, tll. 24, n. 388-33:J 387 Unde concludendum est nullum coetum nullamque societatem posse Ecclesiam apostolicam legitime appellari quae cum successore Petri, id est, cum Romano Pontífice, communionem non habeat. Hoc igitur sensu, apostolicitas evidenter dici debet tum proprietas necessaria. tum nota verae Ecclesiae. Si vero a Primatu praescindere velis, idem omnino sequitur, nam in hoc casn constitutio collcgialis, de qua in th. 19.ª locuti sumus, dici debet proprietas essentialis et necessaria ipsius Ecclesiae. Unde recte inferre licet veram Ecclesiam Christi semper gubernandam fore a suc– cessoribus Apostolorum, qui, sive collegialiter, sive ut episcopi monar– chici, semper retinent, et quidem jure divino, triplicem potestatem do– cendi, gubernandi et sanctificandi. Successio enim legitima in apostola– tu implicat apostolicitatem originis et doctrinae. Sed fortasse a me quaeras utrum ex constitutione collegiali, inde– pendenter videlicet a Primatu Romano, probari possit legitimitas suc– cessionis apostolicae, et negative tibi respondebo, nam si a praedicta legitimitate praescindas, jam successio formalis non potest dici nota verae Ecclesiae. Quid dicendum de successione materiali? Successio materialis ni.hil est aliud nisi continuatio unius post alium in aliqua sede. Jamvero hoc facile verificari potest ex documentis historicis, quapropter successio materialis est proprietas notíor quam ipsa Ecclesia. Sed successio materialis veram Ecclesiam non potest notificare nisi negative; aliis verbis, non repugnat quod ecclesia spurea hanc notam exhibeat, et. de facto, non desunt ecclesiae separatae quae ipsam pos– sideant. Documenta antiquitatis christianae videas apud R 209-213, 292, 296- 298, 314, 589. D) Sanctitas est proprietas et nota verae Ecclesiae. 389. Probatur.-Ecclesia est ontologice sancta, nam Ecclesia a suo Fundatore accepit omnem thesaururn redemptionis, sacramenta scilicet aliaque media sanctificationis; accepit etiam magisterium infallibile. ut revelationem integre conservaret, et potestatem supremam jurisdic– tionis. in qua includuntur tum potestas legislativa, tum potestas coer– citiva, tum, denique, potestas judicialis. Praeterea, Ecclesia dicitur et est Corpus Christi mysticum ( cf. th. 35am); nec in his amplius immorari debemus, nam haec omnia vel jam sunt cognita, vel alibi investigari debent. Sanctitas charismatica his verbis praesertim demonstratur: Me 16, 17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine– meo daemonia ejicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz