BCCCAP00000000000000000000546
DE NOTIS ECCLESIAE, th. 24, n. 386-387 385 Unitas igitur, quam Christus pro sua Ecclesia decrevit, cognosci po– test, et quidem f aciliori modo qu8.m ipsa Ecclesia cognoscitur in suo aspectu doctrinali, aut in sua natura intima. Ergo unitas est vera nota Ecclesiae. B) Catholicitas est proprietas necessaria et nota verae Ecclesiae. 387. Probatur. l.º) Catholicitas juris patet in Mt 28, 19-20 et 1n Me 16, 15, nam Apostoli peremptorie missi sunt ad Evangelium praedi– candum in nniversum mundum, et Christus eis felicem exitum promi– sit: «Ecce ego vobiscum sum... >, Eumdem sensum habent haec verba Christi Legati: Act 1, 8 Et eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea, et usque ad ultimum terrae. Mt 24, 14 Praedicabitur hoc Evangelium Regni in universo orbe, in testi– monium omnibus gentibus: et tune veniet consummatio. 2.º) Catholicitas facti. In prima parte th. 10, et in th. 18.a, non pauca anata sunt documenta de universalitate operis Messianici et de ejus regno universali. In th. 18.ª vidimus Regnum Dei esse, sub hoc respectu, unum et idem. Inde tum ad universalitatem juris tum ad universalitatem facti concludere possemus; juris, nam ibi frequenter est sermo de vi recon– dita in ordine ad extensionem; facti, quia quod Deus absolute promit– tit, necessario in tempore fiet. Legas specialiter psalmum 71 ( cf. n. 163). Argumentum etiam erui solet ex Genesi, etsi tota ejus vis, saltem apologetice, adipisci non possit. Gen 28, 14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad Occi– dentem et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem; et benedicen– tur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. In hoc loco praedicitur universalitas seminis Abrahae. Jamvero se– men Abrahae, teste Sto. Paulo (Gal 3, 16) est Ecclesia. Ergo Ecclesia Christi est universalis, seu catholica. 3.º) Confirmatur ex parabola zizaniorum (Mt 13, 24-30, 36-43). In hac parabola omnes proprietates catholicitatis, sen condiciones, perfecte adimplentur. Integer enim ager, hoc est mundus in sua extensione universali, op– time apparet plantatus; sed non omnes sunt electi, nec omnes obe– diunt veritati; simul enim cum tritico crescit et zizania; in quo videre possumus catholicitatem non physicam, sed moralem. Nunc autem, ns– que ad tempora messis, continuo et in omni extensione agri, bona et mala plantatio abundanter crescit; in qua videre possumus catholicita– tem simultaneam et continuam, seu perpetuam, quam Ecclesia Christi habebit in decursu temporum (5). (5) S. Paulus idem his verbis enuntiat: «Opo,·tet haereses esse)), 1 Cor 14, 19. THEOL. FUNDAMENT.'-27.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz