BCCCAP00000000000000000000546

384 DE NOTIS ECCLESIAE, th. 21, n. 386 Gal 1, 8 Et licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Eph 4, 5 Unus Domínus, una fides, unum baptisma. 6 Unus Deus et Pa– ter omnium. Id est, sicut Deus unus, et fides una. b) Unitas regiminis. Supponas primatum. Uti antea probavimus, doctrina Primatus importat obligationem acceptandi quod unus prae– ceperit. Nunc autem, ubi omnes uni obedire tenentur, ibi necessario adest unitas regiminis. Si autem. a Primatu praescindere velis, unitatem regiminis habebis in Collegio, cui facultas praecipiendi tribuitur: Mt 18, 18 Amen dico vobis, quaecmnque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt so– luta et in caelo (Cf. n. 292). Mt 28, 19 Euntes ergo, docete omnes gentes... 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandaví vobis .(cf. n. 292, 6). c) Unitas cultus. Ex locis in a) citatis sequitur quod omnes bapti– zari teneantur; et baptisma unum est. Jo 3, 5 Amen, amen dico tibí, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiri– tu Sancto, non potest introíre in regnum Dei. I Cor 10, 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus. I Cor 10, 24 Accipíte, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemoratíonem. Jo 6, 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum... 54 Nisi manducaveritis carnem filii hominís... non habebitis vitam in vobis. Ex his testimoniis aperte deducitur unitatem Ecclesiae ex voluntate Christi esse proprietatem essentialem. Consonat antiquitas christiana, ut videri potest apud R 6.93.188.192. 241 257.292.29Ei.433.555.587. 4.º) Unitas exposita vere est nota, nam in ea omnes conditiones requisitae verificantur. Re enim vera, etsi fides sit, per se, intern:i, ta– men illud quod intime et fortiter et uniformiter aliquis experitur, non potest, juxta nostram humanam psychologiam, externe non mani– festari. De facto, jam a primis christianismi temporibus, continuo adhiben– tur symbola f idei. Facile igitur certitudo obtineri potest de hac vnitate fidei. Unitas regiminis, sive monarchica sive collegialis, quoddammodo oculos percellit. Unitas cultus adhuc est visibilior; nemo est qui hoc phaenomenon non percipiat.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz