BCCCAP00000000000000000000546

DE NOTIS ECCLESIAE, th. 24, n. 386 383 Ergo unitas supra descripta, etsi primario in sensu mystico et super– naturali intellígenda sit, etiam in sensu unionis socialis et externae jure sumi debet, nam unio ínter discípulos et eos qui in eorum praedi– cationem credituri sunt, talis esse oportet ut per eam «cognoscat mun– dus quia tu me misisti»; hoc autem necessario postulat unionem exter– nam, socialem. Unitas igitur fidei speciali studio asseritur. Ergo Ecclesia, tum de jure, tum de facto, erit una. 2.º) Idea unitatis ex parabolis et metaphoris confirmatur. Ecclesia comparatur: a) cuidam regno ( cfr. n. 278) et domui: Mt 12, 25 Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civi– tas, vel domus divisa contra se, non stabit. Mt 16, 18 Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. b) ovili: Jo 10, 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et mas opor– tet me adducere, et fiet unum ovile, et unus Pastor. c) uni corPori: I Cor 12, 12 Sicut enim corpus unum, et membra habet multa... ita et Christus. 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptt– zati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive serví, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. 3.º) Unitas Ecclesiae specificatur: erit enim triplex unitas: fidei, regiminis et cultus. a) Unitas fidei. Recole c. 17 Joannis, nuper expositum. Praeterea adduci possunt e. g.: Me 16, 15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evan– gelium omni creaturae. 16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur .(Cf. Mt 29, 18-20). Ergo, decursu temporis, homines ad quos praedicatio Evangelii per– venerit, profiteri tenentur eamdem fidem ( «Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis» Mt 28, 20), et quidem usque ad consum– mationem saeculi: «Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad con– summationem saeculi» (Mt 28, 20, cf. n. 320). Una praedicatio, una fides. Unitas ergo ficlei absolute praecipitur: «Qui crediderit... salvus erit... ; qui non crediderit, condemnabitur.» S. Paulus cum oratione sacerdota.H consonare videtur: I Cor 1, 10 Obsecro autem vos per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum discatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis au– tem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz