BCCCAP00000000000000000000546
382 DE NOTIS ECCLESIAE, th. 24, n. 385-386 Nunc autem, si omnibus omnino hominibus Ecclesia est absolute neces– saria, nihil aliud restat nisi quod nullus hominum dari possit qui aliam societatem religiosam legitime constituere valeat. Ergo rursus, ex voluntate Christi, non datur nisi unica Ecclesia. Pars 2.ª: Ecclesia est una, catholica, apostolica et sancta; hae quatuor pro– prietates sunt necessariae, immo et notae. A) Ecclesia Christi est una; unitas est proprietas necessaria et nota verae Ecclesiae. 386. Probatur. l.º) Ecclesia erit necessario una. Id eruitur ex ora– tione sacerdotali Christi (Jo 17). Christus loquitur ad apostolos; so– lemnitas momenti his verbis exprimitur: Jo 17, 1 Haec locutus est Jesus: et sublevatis oculis in caelum, dlxit: Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te: 2 Sicut dedisti el potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti el, det eis vitam aeternam. 3 Haec est autem vita aeterna: Ut cognos– cant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. 4 Ego. te clarificavi super terram: opus comsummavi, quod dedistl mihl ut faciam: et nunc clarifica me tu ... 7 Nunc cognoverunt [discipuU hic adstantes] quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt: 8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt et crediderunt quia tu me misisti. Agitur nempe de oratione absoluta et efficaci; Christus enim est Legatus divinus, immo et Deus humanatus; proinde quidquid absolute petierit, effectu carere nequít. Audiamus quid pro suis discipulis petnt: Jo 17, 11 ... Pater sancte, serva cos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos... 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mun– dus eos odio habuit, quia non sunt de mundo... 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo... 17 Sanctifica eos in verita– te. Sermo tuus veritas est. 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. 19 Et pro els ego sanctifico meipsum: ut sint. et ipsi sanctificati in veritate. Et jam naturam unionis, quam petit pro suis discipulis, socialiter et perpetuo congregandis (hoc per totum insinuatur), sic explicat: Jo 17, 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pa– ter in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mun– dus quia tu me mlslsti. 22 Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi els: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23. Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz