BCCCAP00000000000000000000546

380 DE UNICITATE ECCLESIAE, th. 24, n. 384 2. Concilium Vaticanum: Pastor aeternus... sanctam aedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et caritatis vinculo continerentur... Ut credentimn multitudo universa in fidei et com– munionis unitate conservaretur ... in Petra instituit perpetuum utrius– que unitatis principium ac visibile fundamentum (D 1821). Idem Petrus fungetur Omnium christianorum Pastoris et Doctoris munere ,CD 1839). Implicite igitur unicitas contineri videtur, ilnmo etiam definiri. 3. Bulla «unam Sanctam» BONIFACII VIII (18 nov. 1302): Unam sanctam Ecclcsiam catholicam et ipsan apostolicam urgente fide credere cogimur ... Una nempe fuit diluvii tempore arca Noe, unam Ecclesiam praefigurans ... extra quam omnia subsistentia super terram legimus fuisse de/eta. I-Ianc autem veneramur et unicam... Si ergo Graeci sive alii se dicant Petro ejusquc successoribus non esse com– missos: fateantur necesse se de ovibus Christi non esse, dicente Do– mino in Joanne: unum ovile et unicum esse pastorem (Jo 10, 16. D 468). 4. Encyclica «Satis cognitum» LEONIS XIII (29 junii 1396): Profecto unam esse Jesu Christi germanam Ecclesiam, ex luculento et multiplici sacrarum Litterarum testimonio sic constat ínter omnes, ut contradicere Christianus nema ausit... Ecclesiae quidem non so– lum ortum, sed tota constitutio ad rerum voluntate libera effectarum pertinet genus: quocirca ad id, quod revera gesturn est, judicatio est omnis revocanda exquirendumque non sane, qua pacto una esse Ecclcsia qucat, sed qua unam esse is voluit, qui condidlt (D 1954). Ecclesiam Jesus Christus non talem finxit fonnavitque, quae cormnuni– tates plures cornplecteretur genere similes, sed distinctas neque iis vinculis alligatas, quae Ecclesiarn individuam atque unicam effice– rent eo plane modo, quo Credo unam ... Ecclesiam in Symbolo profi– temur... Quaecumque praeter hanc cogitetur alía, cum non sit per Jesum Chris– tum condita, Ecclesia Christi vera esse non ])otest ... Est igitur Ecclesia Christi unica et perpetua: quicumque seorsum eant, aberrant a voluntate et praescriptione Christi Domini relictoque sa– lutis itinere ad interitum digrediuntur (D 1955). At vero qui unicam condidit, is idem condidit unarn: videlicet ejusmodi, ut quotquot in ipsa futuri esscnt, arctissimis vinculis sociati tene– rentur, ut unam gentem, unum regnum, corpus unum efficerent (D 1956).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz