BCCCAP00000000000000000000546
14 DE NOTIONE THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS, n. 17-20 ordinis historico-philosophici, «methodice» sic adhibita, harre certitudi– nem gignunt. haec erit etiam certitudo quae nostrae disciplinae res– pondeat. Tamem haec certitudo aliquando, et quidem per reductionem, metaphysica etiam dici poterit, quando scilicet aliquid physice vel mo– raliter certum negari non possit; quod accideret, si facta aliqua physica vel moralia causam proportionatam exigant; aliis verbis, quando cer– titudo fundetur in divinis attributis, facta signantibus. Nihil enim acci– dit sine causa. 18. Definitio realis et nominalis.-Perspeximus jam notionem realem et naturam Theologiae Fundamentalis; ex dictis igitur concludes ad. definitionem: Theologia Fundamentalis est scientia qua.e statuit fun– damenta proxima fidei, determinando veritatem missionis Christi et Ecclesiae, ab lpso fundatae; aliis verbis est disciplina quae nobis prae– bet motiva credibilitatis et credentitatis religionis christiano-catholicae. Sed scientia nostra appellari aliquando consuevit etiam Apologeti– ca. Jamvero, haec denominatio, vi vocis, ex verbo ci:;:o),o·ístcrOa.i: defen– dere, designat cujuslibet rei defensionem. Vi tamen usus, dicit defen– sionem et justificationem totius religionis christiano-catholicae tam– quam a Deo revelatae. De ejusdem extensione aliquid postea dicemus. rn. Apologia.-Apologiae objectum est etiam expositio ac defensio religionis, et quidem lumine rationis, sed defensio non concipitur tota– lis, neque proinde fundamentalis, sicut in Apologetica; in ea enim de– fensio est partialis, sive attingat veritatem aliquam bene determinatam vel factum quoddam particulare, sive respiciat multíplices ac diversas veritates et facta tum dogmatica tum moralia et historica, ut accidit e. g. in classicis Apologiis A. WEISS, BOUGAUD, SHANZ, HETTINGER ... (25). 20. Momentum.-Theologiae Fundamentalis momentuí:n, ex iis quae de ejusdem natura supra jaro diximus, facile patet. Et revera theologia fundamentalis maximae utilitatis est tum illis qui fidem veram adhuc quaerunt, tum iis qui fidem tranquilla possessione habent, tum denique iis qui fidem exponere vel defendere pro data occasione tenentur. a) Infidelibus maximae utilitatis est, quia haec scientia virtutem habet sensim sine sensu gignendi judicium credibilitatis et credentita– tis, dummodo ejus objectum sine ullo praejudicio et recta cum inten– tione inquiratur. Uti jaro supra innuimus, verum est quod tale judicium non sufficiat ad fidem gignendam, sed negari non potest quod multum adjuvet, nam existentia facti revelationis, sereno animo jaro cognita, hominem infidelem usque ad fidei limina manuducere valet. b) Fidelilms etiam maximae utilitatis est. Isti, sine una speciali dif– ficultate, beneficiis fidei tranquilla possessione fruuntur; maxima Chris– tianorum pars in hac pacifica mansione inhabitat: omnia quae ab (25) A. WEISS, O. P., Apolooie eles Chrr-9te:ntums (1878-1889): BoUGAUD, Le chris– tianisme 6t les té'mps préscnts (1857); ScHANZ, Apologic eles Christentums (1901-1905). In lingtw. hispanica habent versiones.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz