BCCCAP00000000000000000000546
DE UNICITATE ECCLESlAE, th. 2.4, n. 383-384 379 383. Adversarii.-Per modum unius considerabimus adversarios qui unitatem et unicitatem Ecclesiae simul cum ejusdem catholicitate impug– nant; evidens enim est quod ille qui unitatis fundamentum evellere in– tendat, eo ipso veram catholicitatem Ecclesiae destruit. Adversarios sanctitatis et apostolicitatis Ecclesiae in praesenti omit– timus, eo quod de illis agendum sit ubi de membris Ecclesiae, et de istis ubi de Traditione. Tria genera adversariorum sive unitatis sive catholicitatis distin– guimus: a) Orientales, qui admittunt quamdam internam omnium Ecclesia– rum unitatem sub directione Spiritus Saneti; pro aliquibus haec un.i– tas implicat etiam unitatem liturgicam et sacramentariam, non tamen jurísdictionalem seu hierarchicam; propugnant autocephalias sive na– tionales sive provinciales, quae absolutam independentiam ínter se im– portant. Orientales enim, intra limites provinciae vel nationis inclusi, nihil prorsus cogitant de evangelio aliis gentibus propagando, nisi for– sitan agatur de suis connationalibus. Ipsi denique frequenter hanc re– petunt sententiam: septa Ecclesiarum caelum non attingunt. b) Protestantes; sat notum est nobis quid sentiant Protestantes de Ecclesia ut societate; Ecclesia enim Christi est, juxta ipsos, societas in– visibilis, in unione sanctorum seu praedestinatorum congregata; in ea nullum datur vinculum sociale externum quod sit a Deo, nec hierar– chicum, nec liturgicum, nec symbolicum, qua aliqua unitas externa com– monstretur. Anglicani Oxonienses, PUSEY scilicet et PALMER, ante conversionem, excogitarunt <<trium ramorum theoriam», juxta quam dici debet: «tres videlicet christianas communiones romano-catholicam, graeco-schisma– ticam et anglicanam, quamvis invicem separatas ac divisas, aequo ta– men jure catholicum nomen sibi vindicare» .(D 1685). e) Panchristiani, seu fautores Oecumenismi sive Universalismi, qui mínimum unionis fundamentum exigunt ínter tot christianorum coetus ut quis recte christianus appellari possit. Ad hanc unionem assequen– dam plures congressus ab anno 1910 usque ad nostras dies habiti sunt; in magno congressu amstelodamensi .(anno 1949), duae tendentiae, prius acriter inter se separatae, quorum sigla seu «slogan» erant verba Lije and Work et Faith and Order, coadunatae sunt, una cum 150 sectis protestantibus et ecclesiis orientalibus. In tanta praecellentium virorum congregatione nihil prorsus tam patens et clarum in lucem positum est quam totalis absentia unitatis, praesertim doctrinalis, inter ipsos. Alii congressus Oecumenici celebrati sunt in Lunct, anno 1952, et in Evanston, anno 1954, qui nullum feliciorem exitum habuerunt. Cfr. n. 402, ubi de unione Ecclesiarum. 384. Nota theologica.-Ecclesia est unica: Saltem de fide, forsitan implicite definita. Fontes.-Pars prima: l. Concilium Lateranense IV (a. 1215): Una vero est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatus ... (D 430).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz