BCCCAP00000000000000000000546
378 DE UNICITATE ECCLESIAE, th. 24, n. 382 Ut autem id assequamur, oportet quod proprietas sit: a) visibilis; unde eo ipso a charactere notae excluduntur omnes pro– prietates invisibiles Ecclesiae. b) notior quam ipsa Ecclesia, nam nobis inservire debet ad cogni– tionem ipsius Ecclesiae, sicut fumus in silva notior est quam ignis, a fumo notificatus, et e) facile cognoscibilis: secus ad peculiarem notarum finalitatem non inserviret. Applicatio obvia. Si revera probetur Christum quatuor istis notis suam Ecclesiam instituisse, nulla ex ipsis deficere poterit in vera Eccle– sia, ab ipso \nstituta, nam sunt proprietates necessariae ipsius Eccle•• siae. Si igitur unus vel plures coetus qui dicuntur christiani, ab eis "vel ab una tantum deficiant, jam a certamine exclusi dicendi sunt. Alía applicatio. Supponamus jaro demonstratam institutionem Eccle– siae perennis; si igitur rursus demonstremus Christum suam Ecclesiam illis quatuor proprietatibus ornasse, sequitur quod praedictae proprie– tates non possint a vera Ecclesia Christi deficere. Jamvero, si Ecclesia Catholica, eaque sola, eas possideat, liquido inferre licet ipsam solam esse veram Ecclesiam Christi. Sensus igitur nostrae theseos iste est: a) Ecclesia est unica, in quantum pluralitatem excludit; unicitas consideratur in hac thesi ut proprietas fundamentalis Ecclesiae, non vero ut ejus nota. b) Ecclesia est una, in quantum divisionem internam excludit; est enim una unitate fidci, unitate rcgiminis, sive monarchici sive oligar– chici; et unitate cultus; hac triplici unitate gaudet tum de facto, tum de jure. e) Ecclesia est catholica, non physice, sed moraliter, et quidem, secundum certas leges, catholicitate progressiva, simultanea et perpe– tua; haec omnia fundamentum habent in divino praecepto sese dif– fundendi. d) Ecclesia, ratione successionis, est apostolica, et quidem for– maliter, si praesupponatur primatus jurisdictionis; materialiter vero, si a primatu praescindamus in nostra argumentatione. Bene advertas apostolicitatem originis et doctrinae inclusam esse in apostolicitate successionis formalis, nam legitimi successores potes– tatem regendi, docendi et sanctificandi habere debent. e) Ecclesia est sancta sanctitate tum ontologica, seu, ut ita dicam, actiVa, tum sanctitate morali, seu passiva, in quantum scilicet triplex gr::.dus sanctitatis debeat inveniri, apud ejus asseclas, majori vel minori intensitate.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz