BCCCAP00000000000000000000546
i:>E UNICITATE ECCLESIAE, th. 24, n. 381-382 377 Successio mere materialis non excludit veram potestatem ordini::;; ratio hujus distinctionis in eo consistit quod jurisdictio necessario im– plicet legitimitatem, nam, in Ecclesia, jurisdictio in tantum habetur in quantum aliquis cum Romano Pontifice conjungitur; omnes enim Epis– copi ab ejusdem suprema auctoritate pendent. Transmissio, e contr::i., potestatis ordinis, seu sacerdotium sive Episcopatus, obtineri possunt valide. etsi illicite, independenter a voluntate Romani Pontificis. Successio formalis acquiri potest directe aut indirecte; successio di– recta supponit successionem ab Apostolis non interruptam in eadem sede; successio vero indirecta implicat jurisdictionem legitime acceptam ab iis qui legitime succedunt Apostolis; sic e. g. Episcopus Sti. Jacobi Chilensis dicitur successor indirectus Apostolornm, in quantum juris– dictionem accepit a legitimis successoribus Apostolornm, qui sive dir"cLe sive inclirecte, semper tamen legitimam potestatem habebant. Ille, qui tantum in potestate ordinis succedat, praecisione facta tum a legitimitate tum ab illegitimitate, dicitur directe procedere ab Apos– tolis. si in eadem sede et absque ulla interruptione a tempore aposto– lico episcopi exstiterint; si vero in sede non apostolica ordinationem acceperit, tune indirecte et materialiter succedit. Sancta. Haec vox convenit Deo, rebus et personis. Deus est sanctus per essentiam, seu substantialiter. Res dicuntur sanctae, vel ratione consecrationis, e. g. templa, alta– ria, vasa, aliaque hujusmodi quae cultui divino dicantur; vel ratione destinationis ad obtinendam sanctificationem hominum, e. g. sacramen– ta, doctrina revelata, leges divinae, sacerdotium catholicum, vel ratio– ne manifestationis sanctitatis et virtutis, e. g. dona charismatica; hace sanctitas vocari solet sanctitas ontologica. Personae etiam dicuntur sanctae, quia per exercitium virtutum De<:> conjunguntur, et haec cum Deo conjunctio secum fert absentiam pec– cati. Exercititium virtutum, seu absentia peccati, triplici gradu dari potest, gradu scilieet communi (absentia peccati); gradu eximio, sen perfectio– nís, qui consistit in exercitio virtutum evangelicarum et in absentia pec– cati venialis voluntarie admissi, et grad.u heroico, qui consisit in exerci– tio prompto et constanti et hilari, virtutum difficillimarum; haec est sanctitas moralis. Proprietates necessariae. Cum Ecclesia sit societas a Christo posí– tivf instituta, ejus proprietates necessarias quaerere oportet in ipsa voluntate Fundatoris; illae proprietates quae dicantur necessariae, eo ipso ab ea inseparabiles etiam erunt; sic dicimus in thesi unitatem, sanctitatem, catholicitatem et apostolicitatem esse proprietates Eccle– siae necessarias, et ab ea omnino inseparabiles. 382. Notae. Sunt illae proprietates ab Ecclesia inseparabiles, quibu? utimur ad discernendam veram Ecclesiam a falsis coetibus christianis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz