BCCCAP00000000000000000000546

37G DE UNICITATE ECCLESIAE, th, 24, n. 380-381 Hanc triplicem unitatem possemus exprimere per unitatem socia– lem; caute igitur attendendum est ad sensum quo hae denominationes ab aliis auctoribus adhibeantur. Triplex unitas duplici sensu sumi potest, juris scilicet et facti; uni– tas juris nihil. aliud est nisi facultas, a Christo Ecclesiae concessa, exi– gendi auctoritative unitatem; imitas facti est effectiva consecutio uni– tatis fidei, regiminis et cultus. 381. Catholica. Ita definiri solet: «Unius ejusdcmque Ecclesiae lata per orbem diffusio cum magna quadam et conspicua membrorum mul– titudine» (3). In hac definitione tria distincte apparent: a) unitas, b) extensio nu– merica et e) extensio geographica, quae omnia elementa intime inter se unita inveniuntur, nam universalitas, seu diffusio numerica et geo– graphica nonnisi improprie nomen catholicitatis haberet absque unitate superius proposita; ceterum Christus saepe loquitur de stricta unitate multitudinis Aliis verbis, Christus instituit Ecclesiam universalem, id est, Chris– tus suae Ecclesiae praeceptum imposuit sese ubique terrarum diffun– dendi hominesque sibi aggregandi; hinc, Ecclesiam suam fecit, de jure, universalem. Proinde, si Christus suam Ecclesiam ea lege instituit ut ad universum mnndum se extendat, recte concludere possumus eam esse, de facto, etiam universalem. Haec universalitas facti diversam perfectionem acquirere potest; erit physica, si absque una exceptione ad omnes omnino homines sese ex– tendat; erit moralis, si in qualibet parte mundi conspicuos repraesen– tantes habeat, ita ut cognita sit, vel saltem facile cognosci possit, apud gentes diversae religionis. Praeterea, diffusio potest considerari sub aspectu diuturnitatis, et potest esse successiva vel simultanea; simultanea potest esse tempora– nea et perpetua; denique, diffusio perpetua potest esse q,bsoluta, vel relativa; erit absoluta, si, praescindendo a diffusione aliarum sectarun-,, multos omnino homines comprehendat et ad partes principales terrae sese extendat; erit vero relativa, si, comparatione facta cum aliis sectis, ipsa plures adeptos habeat quam diversae sectae distributive sumptae Apostolica. Illa ecclesia erit apostolica quae, hodie, identica ac im– mutata appareat cum Ecclesia a Christo funda.ta, tum ratione originis, tum ratione doctrinae, tum, denique, ratione successionis. Successio apostolica, in sensu stricto et formali, includit, in successo– ribus Apostolorum, eorum ordinaria ac perpetua munera, absque ulla juris mutatione. Successio vero materialis tantum designat successionem unius post alium quin includatur jurisdictio. (3) T. ZAPELENA, De Ecclc[ia, t. I (1950), P. 403.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz