BCCCAP00000000000000000000546
DE UNICITATE ECCLESIAE, th. 24, n. 380 375 ART. I De unicitate Ecclesiae et de ejus quatuor notis. THESIS 24.ª: Ecclesia, a Christo instituta, est unica (!); praete1·ea dicitur una, catholica, apostolica et sancta; hae quatuor proprietates sunt necessariae, immo et notae (II). Ne mireris si in prima parte hujus theseos loquamur de unicitate Ecclesiae, nam ideo hoc facimus quia volumus in praesenti quodlibet fundamentum avellere cui nostri adversarii nitantur; unicitas est com– plementum unitatis et catholicitatis; quapropter, si Ecclesia demons– tretur unica, eo ipso Oecumenistae non possunt sermonem instituere de diversis ecclesiis vere christianis et catl101icis, nec alii coetus poterunt umquam sibi aliquam unitatem et catholicitatem attribuere. Si enim Ecclesia demonstratur unica, eo ipso istis adversariis ipsum fundamen– tum de medio tollitur. 380. Explicatio tenninormn.-Unica. Unicurn, uti scitur, opponitur multiplicitati, et excludit pluralitatem tum juris tum facti; hinc unica Ecclesia, negat pluralitatem ecclesiarum. Christus potuit plures funda– re ecclesias, inter se independentes; de facto tamen Ecclesiam suam unicarn esse voluit. Una. Haec proprietas, Ecclesiae applicata, significat societatem, a Christo fundatam, excludere divisionern internarn, seu esse indivisam in se, et a qualibet alia societate onmino distinguí. Sicut unicitas rejicit pluralitatem, sic pariter unitas non componitur cum divisione schisma– tica, nam quod est unum, non potest esse pars alius entis. Si igitur Christus societatem unarn, seu indivisam in se instituit, omnibus omni– no hominibus destinatam, eo ipso sequitur quod talis societas sit etiam unica. Cum societas, a Christo fundata,- sit essentialiter externa et visibi– lis, ejus unitas triplex esse potest: a) Unitas fidei, quae importat professionem unius fidei. Consensus enim omnium mentium in iisdem veritatibus practice non explicatur absque Magisterio supremo; hoc vero Magisterium residere potest apud unum (monarcham infallibilem), vel etiam apud multas (oligarchiam, sive collegium aequalium). b) Unitas regirninis, quae unam exigit auctoritatem supremam, a Christo institutam, cui fideles sese subjicere teneantur. Subjectum hu– jus potestatis potest esse sive Monarcha, sive Collegium. e) Unitas cultus, quae complectitur ipsa media sanctificationis, vi– delicet sacrificium, sacramenta, et ritus externos. Hoc autem obtinerl non potest absque suprema auctoritate, sive monarchica, sive oligar– ch!ca.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz