BCCCAP00000000000000000000546

374 DE VIA NOTARUM, n. 377-379 dici debent ipsi inseparabiles, nam ratio ultima llnitatis erit illa quam Christus stabilivit, et non alia, id est, Primatus jurisdictionis, non vero jurisdictio collegialis; ratione tantum adversariorum, si major spes exi– tus adfuerit in hac methodo, recurrere possumus ad positionem incom– pletam et irrealem unitatis collegialis, etc. Hoc unum denique notare volumus. In expositione viae notarum, vix duo auctores perfecte conveniunt; haec tamen discrepantia non spectat ad rem ipsam propositam, sed ad methodum expositionis. Proin– de, in ipsam rem penetrare studeas, et statim videbis diversas eorum expositiones fundamentaliter esse conformes. 378. d) Usus notarum.-Haec methodus, etsi non in forma scienti– fica, jam a primis saeculis, adhibita fuit a Sanctis Patribus et scripto– ribus ecclesiasticis, inter quos enumerare liceat Stum. Cyprianum, Opta– tum Milevitanum et Tertullianum. In Symbolis fidei de istis quatuor notis expressa mentio fit: <<unarri, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam». A saeculo XVI, occasione scilicet Protestantismi, Theologi non parum immorati sunt in investigatiorte proprietatum Ecclesiae, quibus ad ve– ram Ecclesism concludi posset. Hae proprietates numerantur tres, vel quinque, vel quindecim, vel centum. Reductio notarum ad numerum quaternarium locum habuit saecu– lo XVIII. Independentia viae notarum a via romanitatis tribui debet, ut videtur, influxui gallicano. Theologi, nostris etiam diebus, in multis adhuc dissentiunt quoad methodum adhibendam, nam aliqui argumentum efformare conantur ex notis, methodo historico-progressiva; alii vero, methodo transcenden– tiae, alii denique, methodo theologica. Neque consensus adest quoad valorem singularum notarum, singilla– tim sumptarum. Denique sunt theologi qui distint:tioncm faciunt ínter notas positi– vas et notas negativas, dum alii dicunt omnes et singulas notas esse positivas et supernaturales (2). Quanam autem serietate gaudeat noster modus procedendi, eruere poterís ex nota theologica, suo loco proponenda (n. 384). 379. Divisio hujus capitis.-Hoc caput in duos articulas dividimus, quorum ]Jrimus aget de unicitate Ecclesiae et de ejus quatuor notis; secundus vero, de inventione verae Ecclesiae. His igitur dictis, jam veniamus ad enuntiationem nostrae theseos. (2) e. g. LEP.CHEP.-SCHLAGENHAUFEN Inst. Theol.• I (1945), p. 263, aliique.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz